# Arithmeticorum libri II 29

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 64V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/29

5 duobus triangulis triangula quarta, triangulo quinto, quartis, simul triplum est pyramidis pentagonae quintae. Sed Tyr. pyramis pentagona quinta, per 362, constat ex combinatione duarum pyramidum, scilicet quadratae quintę & trianguLPyr. B. 4 lę quartę. Ergo est demonstrandum, quòd dictum aggregatum est triplum huic combinationi. quod sic patet, Vna pars illius aggregati, scilicet cubus quintus, cum quadrato quinto & triangulo quinto simul per pręcedentem, ęqualis est triplo quintę quadratę pyramidis, Hìc multa desunt, quae non sunt in exemplari manuscripto. per 37 TD3 per 37. scilicet pentapy hex. 5 gonę quintę .Quare ostendendum est, quòd supra dictum aggregatum est triplum huius CPyr. B. 4. combinationis: quod constabit sic. Vna pars illius aggregati, scilicet scilicet columna pentagona quinta cum duobus quadratis quintis, per praecedentem, aequiualet triplum pyramidis pentagonae quintae, quae fuit vna pars combinationis: & similiter reliqua pars aggregati, scilicet columna triangula quarta cum duobus triangulis quartis simul, per 50. huius, triplum valet pyramidis triangulae quartae, quod est residuum combinationis. Quamobrem, quoniam duae partes aggregati, duabus partibus combinationis, singulae singulis triplae sunt: propterea, per primam quinti Elementorum, & totum aggregatum totius combinationis triplum valebit: quod fuit demonstrandum. & eodem syllogismo pro quo uis alio assignato loco vtemur ad roborationem propositi.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
