Latin
PROPOSITIO 95
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 95. Omnis cubus centralis aequalis est octahedro centrali sibi colla terali. Nam talis cubus, per diffinitionem construitur ex vnitate, quòd est centrum: ex octo semidiamerris, ex 12. trian gulis primis: quoniam tot sunt latera linearia solidi: &ex sex pyramidibus quadratis centralibus quot, scilicet sunt ba ses solidi. Octahedrus autem conflatur ex vnitate centrali, ex senis semidiametris, ex 12. triangulis primis: quoniam tot sunt eius solidi latera, &ex octo pyramidibus triangulis centralibus, propter totidem bases. Sed cum per 922 pamiss sam, tres pyramides quadratae cum quatuor axibus, qui sunt aequales semidiametris singulae singulis, sint aequales quatuor pyramidibus triangulis cum tribus axibus: Iam sex pyramides quadratae cum octo semidiametris erunt aequales octo pyramidibus triangulis cum sex semidiam etris. At vni tas &12. trianguli eandem vtrobique summam ingerunt. Ergo &totus solidus numerus toti solido numero, scilicet cubus Octahedro adaequabitur: quemadmodum proponitur. PROPOSITIO 56. Omnis Dodecahedrus numerus aequalis est Icosahedro numero sibi collaterali. Sicut praemissa, per nonagesimam secundam ita punes propositio per 642 demonstrabitur. Namque, per suppostionem nostram, icosahedrus conficitur ex vnitate, quod est centrum: ex 12. semidiametris, ex 30. triangulis primis, secundum laterum numerum solidi: &ex 20. pyramidibus triangulis centralibus, iuxta numerum basium. Dodecahedrus autem numerus formabatur item ex vnitate centrali, ex viginti semidiametris, ex triginta triangulis primis, propter totidem latera, &ex 12. pyramidibus pentagonis centralibus, quot sunt solidi bases. Sed cum per 94 praemissam, tres pentagonę pyramides cum quinque axibus; siue semidiametris sunt aequales quinque pyramidibus triangulis cum tribus axibus, siue semidiametris: iam &12. Pentagonae Pyramides cum 20. semidiametris simul, aequales erunt 20. pyramidibus triangulis cum 12. semidiametris. Atque vnitas &triginta trianguli tantundem vtrobique accumulant. Igitur ex totus icosahedrus toti dodecahedro aequalis erit, sicut in propositione concluditur.