# Arithmeticorum libri II 3

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PAOP.OSITIO 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/3

Quoniam triagulus centralis constat ex vnitate & ex tribus triangulis primis praecedentibus. Pentagonus autem centralis constat ex quinque triangulis primis praecedentibus ex vnitate: quam ob rem quinque trianguli centrales constabunt ex 15. triangulis primis & ex 5. vnitatibus. Tres verò pentagoni constabunt etiam ex 15. triangulis primis, & ex tribus vnitatibus: Igitur si apponantur hic 5. illic tres vnitates, constat propositum. PROPOSITIO 94 Tres pentagonae pyramides centrales cum quinque axibus sunt aequales quinque pyramidibus triangulis centralibus cum tribus axibus eiusdem loci pariter acceptis. Haec sequitur ex praemissa: quoniam pyramides constant ex planis, illae pentagonis, hae triangulis, & axes constant ex totidem vnitatibus singulae. Igitur cum ex aggregatione aequalium coaceruentur ęqualia, ve rum est id, quod ostendendum proponitur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
