# Arithmeticorum libri II 30

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/30

COROLLARIVM. Et pro duplo quadrati collateralis ac praecedenti triangulo, substituere potes hexagonum & triangulum collaterales: quoniam sunt tantundem. Nam, per vndecimam huius, quadratus quintus valet duos triangulos, quintum & quartum. Quare duo quadrati quinti cum triangulo quarto, simul valent cumulum quadrati quinti, trianguli quinti, & duorum triangulorum quarti loci. Sed, per 19. quadratus quintus, & duo trianguli quarti conficiunt hexagonum quintum: ergo hexagonus quintus, cum triangulo quinto valebunt duos quadratos quintos, & triangulum quartum: & ideo pro illis substitui possunt in praemissa propositione. PROPOSITIO Omnis columna hexagoni aequiangula cum hex igono tetragonico collaterali, cumue duobus tri ingulis, collaterali scilicet & praecedenti, pariter sumpta, triplum facit suae pyramidis hexagonae. Exempli gratia, dico, quòd columna hexagona aequiangula quinta, scilicet 305. vnà cum hexagono tetragonico quinto 45. cumque triangulo quinto 15. & triangulo quarto 10. coniuncta, facit triplum suae pyramidisquintae, scilicet 125. ad quod ostendendum sic procedo. Columna hexagona aequiangula quinta, per 45. huius libri, aequalis est columnae tetragonicae quintae, cubo quarto, & quadrato quarto pariter aeceptis. His ego appono hexagonum tetragonicum quintum, triangulum quintum, & triangulum quartum; atque ita demonstrandum erit, quod totum huiusmodi aggregatum ex columna hexagona tetragonica quinta, cubo quarto, quadrato quarto, hexagono quinto, triangulo quinto, & trianguloquarto limul, triplum est pyramidis hexagonae aequiangulae quintae. Cumque talis pyramis constet, per 40. ef combinatione duarum pyramidum, scilicet hexagonae tetragonicae quintae, & quadratae quartae; iam ostendendum erit, quòd superius dictum aggregatum, triplum est ipsius dictae combinationis: quod haud obscurè constat.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
