Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 32
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI IRIMI Pars Secunda. PROLEGOMENA. Actenus de numerarijs formis primi generis, nunc de centralibus agendum: de quarum numero est forma hexagona aequiangula tam superficialis, quàm solida, seu pyramis, seu columna: de qua tamen in primo genere disseruimus, propter talis formae dignitatem, qua meretur vtrobique tractari. Itaque quo ad hexagonam aequiangulam formam, hìc non repetemus ea, quae in pręmissis demonstrata sunt: sed praemissis diffinitionibus, caetera prosequemur. DIFFINITIONES. OMNIS forma numeraria centralis plana superficialis construitur ex centrali vnitare &ex tot triangulis praecedentibus primi generis, quot sunt formae ipsius anguli: vtpote triangulus centralis ex vnitate &tribus triangulis. Quadratus centralis ex vnitate &quatuor triangulis. Pentagonus centralis ex vnitate &quinque triangulis. Hexagonus ex vnitate &sex vt antea diximus. Heptagonus ex vnitate &septem. Octogonus ex vnitate &octo triangulis primi generis, latera semper aequalia &angulos vniformes constituentibus compaginatur. Itaque, si lubet, deinceps. Vnde omnis figura centralis superaddit praecedenti figurae triangulum. Verum, sicut in Hexagono geometrico latera sunt semidiametris aequalia; ita hìc, in hexagono numerali vni tates angulares tantùm inter se distant, quantum ipsae ab vnitate centrali remouentur: &tres unitates proximę semper triangulum aequilaterum faciunt: sicut in quadrato primo quatuor unitates quadratum conformant. In caeteris autem formis centralibus, hoc est in triangulo, quadrato &pentagono, unitates laterales magis distant, quàm diametrales: minus uerò in formis hexagonum sequentibus, ut in heptagono &octogono, ut postulat situs Geometricarum formarum, quas Arithmeticae imitantur. Omnis porrò pyramis centralis fit ex aggregatione centraillum formarum sui, nominis ab vnitate vsque ad basim suam 0°. οο σρ0 successiuè aggregatarum. Vtpote pyramis triangula, triangu larum: quadrata, quadratarum, &deinceps. Omnis demum columna centralis procreabitur ex forma centrali collaterali que sui basis est) toties 4. coaceruata, quota est in ordine, siue in radicem lateralem multiplicata. Harum proprietates &colligantias nunc explicabimus.