# Arithmeticorum libri II 32

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/32

LIBRI IRIMI Pars Secunda. PROLEGOMENA. Actenus de numerarijs formis primi generis, nunc de centralibus agendum: de quarum numero est forma hexagona aequiangula tam superficialis, quàm solida, seu pyramis, seu columna: de qua tamen in primo genere disseruimus, propter talis formae dignitatem, qua meretur vtrobique tractari. Itaque quo ad hexagonam aequiangulam formam, hìc non repetemus ea, quae in pręmissis demonstrata sunt: sed praemissis diffinitionibus, caetera prosequemur. DIFFINITIONES. OMNIS forma numeraria centralis plana superficialis construitur ex centrali vnitare & ex tot triangulis praecedentibus primi generis, quot sunt formae ipsius anguli: vtpote triangulus centralis ex vnitate & tribus triangulis. Quadratus centralis ex vnitate & quatuor triangulis. Pentagonus centralis ex vnitate & quinque triangulis. Hexagonus ex vnitate & sex vt antea diximus. Heptagonus ex vnitate & septem. Octogonus ex vnitate & octo triangulis primi generis, latera semper aequalia & angulos vniformes constituentibus compaginatur. Itaque, si lubet, deinceps. Vnde omnis figura centralis superaddit praecedenti figurae triangulum. Verum, sicut in Hexagono geometrico latera sunt semidiametris aequalia; ita hìc, in hexagono numerali vni tates angulares tantùm inter se distant, quantum ipsae ab vnitate centrali remouentur: & tres unitates proximę semper triangulum aequilaterum faciunt: sicut in quadrato primo quatuor unitates quadratum conformant. In caeteris autem formis centralibus, hoc est in triangulo, quadrato & pentagono, unitates laterales magis distant, quàm diametrales: minus uerò in formis hexagonum sequentibus, ut in heptagono & octogono, ut postulat situs Geometricarum formarum, quas Arithmeticae imitantur. Omnis porrò pyramis centralis fit ex aggregatione centraillum formarum sui, nominis ab vnitate vsque ad basim suam 0°. οο σρ0 successiuè aggregatarum. Vtpote pyramis triangula, triangu larum: quadrata, quadratarum, & deinceps. Omnis demum columna centralis procreabitur ex forma centrali collaterali que sui basis est) toties 4. coaceruata, quota est in ordine, siue in radicem lateralem multiplicata. Harum proprietates & colligantias nunc explicabimus.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
