Latin
PROPOSITIO 712
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 37
Unproofread scanNot analysed yet
lius; de pyramide centrali hexagona demonstrauit: haec pręsens de omni pyramide centrali concludit. Et demonstratio vtrobique est eadem. Itaque in omni pyramide sumenda est radix collateralis, sed in pyramide a12 sumendum est triplum pyramidis triangulae primi generis praecedentis: in quadrata quadruplum, in pentagona quincuplum, in hexagona sexcuplum, sicut in 39. factum est. In heptagona septuplum. In octagona octuplum. Atque ita ex diffin constabit, sicut in 39. 2 propositum. Exempli gratia, pyramis quadrata centralis quinti loci est 85. qui numerus constat ex radice quinta, scilicet 5. &ex quadruplo pyramidis Q* primi generis, it. Vt. nat. scilicet ex 80. &similiter in caetoris locis. COROLLARIVM. Manifestum est igitur, quòd sicut pyramis centralis quadrata supra triangulum pyramidem collateralem: ita &pen tagona supra quadratam: nec non hexagona supra pentagonam, &heptagona super hexagonam: &octogona super heptagonam semper addidit praecedentem pyramidem triangulam primi generis. Sicut videlicet basis centralis supra basim collateralem laterum vnitate panciorum, addit praecedentem primi generis triagulum. PROPOSITIO 7. Omnis item pyramis centralis constat ex tot pyramidibus primi generis; ex quot basibus primi generis eius; basis constare osten sa est, &eiusdem nominis atque loci. Exempli gratia: pyiamii hexagonna centralis quinta, scilicet 125. constat ex quintam pyamidem hexagona primi generis, scilicet 95. &ex 42 pyramide quadrata primi generis, scilicet 36. quoniam scilicet basis he xagona cetralis quinta, scilicet 61. constat ex hexagono quinto, scilicet 45, &ex quadrato quarto primi generis, sciliceti 6. vt in 702. ostensum fuit: quod quidem demonstratum est in 40* huius, quoad heragonam pyramidem: &similiter hìc generaliter. de omni centrali pyramide ostendetur. Sed in horum exemplum exponeinus in tabella pyramides vtrasque, tam scilicet primi generis, quàm centralis, in quibus propositionum veritas apparet. Omnis item columna centralis constat ex tot columnis primi generis, ex quot eiusdem generis basibus eius basis constare ostensa est, &eiusdem nominis acque loci. Columnis tamen praecedentis loci unà cum basibus proprijs acceptis. Exempli gratia: columna centralis hexagona quinta, scilicet 305. conflatur ex columna hexagona primi generis quinta, scilicet 225. &ex cubo quarto 64. vnà cum suo quadrato 16. quoniam, scilicet basis hexagona centralis quinta, scilicet 61. constabat ex hexagono quinto scilicet 45. &ex quadrato quarto primi generis, scilicet 16. per 702 praemissam. Quod quidem in 452 huius ostensum est, quo ad columnam hexagonam: &demonstratio, simili processu, ad omnem centralem columnam extendi potest. Ad verificandum quod hic proponitur.