# Arithmeticorum libri II 4

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, DE NVMERO PERFECTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/4

Quapropter millenarius numerus, quoniam ex mille constat vnitatibus millesimus est in ordine radicum: Et vicissim numerus qui millesimum in radicibus locum sortitur, mille comprehendet vnitates, hoc est millenarius ipse numerus erit. Et hoc est quod proponitur demonstrandum. Omnis datus numerus inuenitur in ordine radicum. Esto datus numerus a. quicunque sit, aio quòd a. numerus inuenitur in ordine radicum omnino. Habeat enim a. quotuis vnitates, vtputa mille. iam enim per praecedentem a. numerus millesimum obtinebit in radicibus locum. Quod est propositum. Radices singulae duplicatae constituunt pares singulos per Nam talia dupla mensurantur à binario: ordinem. quandoquidem per binarium multiplicantur: & ideo per diffinitionem sunt ipsi pares numeri; quorum primus semel, secundus bis, tertius ter; & sic deinceps à binario mensurantur. Impares ab vnitate per binarij appositionem successiue Nam vnitas binario apposita, per differen. facit fiunt. imparem, scilicet ternarium: Sed per praemissam pares numeri propagantur à binario per binarij crementum: & per differen. impares addunt paribus singuli singulis vnitatem: Igitur impares propagabuntur à ternario per idem binarij crementum (vt singuli singulos impares vnitate semper excedant.) Quod est propositum. In ordine radicum impares & pares alternatim & inuicem succedunt. Nam, per praemissam, impares ab vnitate per binarium crescunt; quo fit vt in radicibus, vnitas, & vno semper intermisso numero, sequentes sint impares: per antepmissam verò, pares à binario per binarium crescunt; quare in radicibus binarius, & vno semper intermisso, sequentes sunt pares. Sic ergo fit, vt impares, in imparibus, pares semper in locis, paribus radicum inueniantur alternatim, sicutproponitur. Omnis radix cum radice praecedenti, facit sibi collateralem imparem: cum sequenti verò sequentem. Nam binarius cum vnitate facit ternarium: cum ternario autem iunctus, facit binario maiorem: & ideo imparem sequentem scilicet 5. per quartam praemissam. Rursus, cùm ternarius coniunctus eum binario, faciat quinarium, imparem sibi collateralem: Iam idem cum quaternario radice sequenti faciet binario maiorem, hoc est, imparem sequentem, per quartam praecedentem, qui septenarius est.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
