Latin
PROLOGOMENA
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 46
Unproofread scanNot analysed yet
PROLOGOMENA. OC à principio decreuimus, ingeniose Lector, in Uhisce nostris numerarijs speculationibus, vt non solum obscurè ab alijs tradita facilius demonstraremus, sed etiam omissa suppleremus. Ne quid igitur, quod ad formas numerorum, pertinet, desyderaretur, sicut pyramidibus &columnis numerarias figuras non vnius generis, sicut &planis rectilineis, hactenus adsignauimus; ita &quinque illa geometrica solida, quae vulgo regularia nuncupantur, adaptatis singula numeris imitabimur: structuram quidem primo definientes, &inde proprietatem singulorum, atque colligantias, per demonstrationes &exemplo exponentes. Sed, cum quinque sint apud egregios Geometras regularia illa, mirum in modum à Platone celebrata corpora, Pyramis uel Tetrahedrum, Octahedrum, Cubus, Icosahedrum, atque Dodecahedrum; è quibus sicut pyramidem tetrahedrum; ita &cubum hexahedrum quoque a basium numero vocari nemo prohibet. Ex his duae iam in numeris nostris tractata sunt formae, pyramis scilicet in ordine primarum pyramidum: &cubus inter eiusdem ordinù columnas. Sequitur nunc octahedrum, quod semper ex duabus proximis quadratis pyramidibus non aliter, quàm quadratis ex duobus proximis triangulis coalescit. Supersunt duo reliqua, quae per numeros non nisi centralia intelligi &construi poterunt: quemadmodum in planis formae secundi ordinis astruebantur. Et sicut in planis septanguli &octanguli numeri non, nisi per centrum &ambitum, conflari commodè possunt; ita fit in huiusmodi duobus postremis solidis. Item, sicut triangulos, quadratos, pentagonos, &hexagonos