# Arithmeticorum libri II 48

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROLOGOMENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/48

Vnde sicut secundus ab vnitate octahedrus, secundo adequatur cubo; ita & tertius tertio: & quartus quarto: & sequentes sequentibus, singuli singulis in infinitum semper aequales existunt: vt postea demonstrabimus. Deinde cum Icosahedrum habeat 12. angulos solidos, bases autem 20. & centrum; constituetur ex vnitatibus 33. & ex totidem vnitatibus dodecahedrus, vt pote qui habet angulos 20. bases 12. & centrum, hoc est secundus Icosahedrus secundo Dodecahedro aequalis est. Et similiter deinde tertius ter tio: & quartus quarto: & sequentes sequentibus singuli singulis Icosahedri Dodecahedris in infinitum semper adaequabuntur propter eandem, quae in Octahedro & cubo, reci procam angulorum & basium numerorum aequalitatem: vt in suo loco in propositionibus ostendemus. Sed quo pacto sequentes solidi numeri, hoc est, sequentium locorum formen tur, audi. Nec te, perspicacissime lector, taedeat ea perpendere, quae ad huiusmodi numerarias formas, ab alijs omissa, & ad speculationis Arithmeticae perfectionem maximè spectant. Cognosces enim proprietates earum notatu dignissimas, nec nisi curiosis ingenijs patulas. Imaginoritaque in hisce quinque singulis regularibus solidis, à centro ad angulos educi singulas semidiametros: quae quidem in pyramide erunt quatuor in octahedro 6. in cubo 8. in Icosahedro 12. In dodecahedro 20. quot scilicet sunt solidi anguli, seu vertices solidorum. Deinde in ijsdem intelligo linearia latera quae vertices ipsos coniungunt. in pyramide scilicet latera sex, In octahedro 12. In cubo totidem. In icosahedeo 30. In dodecahedro totidem. Quae quidem, cum semidiametris latera singula binis totidem triangulos continent quot sunt latera. His suppositis, iam nulli obscurum erit inter trina quidem quaelibet huiusmodi triangula pyramides intercipi, que tot sunt quot ipsius solidi bases, in tetrahedros.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
