# Arithmeticorum libri II 52

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROLOGOMENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/52

icosa hedrus, & dodecahedrus 4215. Pro nono loco, semidiameter sortitur 8. triangulus 28. pyramis triangula 260. quadrata 344. pentagona 428. & peracta more consueto congerie, perueniet pyramis 1241. Octahedrus q) cubus 2465. Icosahedrus & dodecahedrus 6137. Pro decimo demum loco, semidiameter hahet 9. triangulus 36. pyramis triangula 369. quadrata 486. pentagona 669. ex quorum positione conflabunt summae pyramidis quidem 1729. Octahedri & cubi 3439. Icosahedri & dodecahedri 8569. & deinceps, seruato semper pręcepto, in infinitum inuenietur cubus octahedro, & do decahedrus icosahedro aequales. Quod sic esse, demonstratione postea roborabimus, praemissis necessarijs praeambulis. Mox & alias quasdam admiratu dignas proprietates executuri, sicut profundas, ita maioribus nostris nunquam hactenus animaduersas, quae quidem idcirco praelibata sunt à nobis ingeniose Lector, vt ea, quae demonstraturi sumus, magis tibi peruia sint, sed & solida ipsa vsque ad decimum locum collecta hìc breui tabella commonstrabimus, vt dudumtraditum structurae modum, exposito exemplo prontius intelligas. Eccam tabellam. Pyram. cubi mixti.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
