Latin
TQINIIMIII.I)
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 59
Unproofread scanNot analysed yet
Atque his constitutis, demonstrandum erit quòd aggregatum ex 2. &3. scilicet 5. tertius impar, multiplicatum in aggregatum ex 4. &9. hoc est, in 13. quod, per 682, est tertius quadratus centralis, producit differentiam ip sorum 16. &81. hoc est, gnomonem ex his, quales diximus tertium. Nam per 212 septimi- Elementorum Euclid. quoniam ex ductu ipsorum 2. 3. primi ordinis, nascuntur numeri trium reliquorum ordinum, idcirco singuli ordines ser uant continuam proportionem primi: &quoniam ex multiplicante indifferentiam multiplicatorum, producitur differentia productorum: idcirco, duo numeri primi ordims, scilicet 2. &3. sunt differentię numerorum sequentis ordinis, scilicet ipsorum 4. 6. &9. &similiter hi tres sunt differentię numerorum quarti ordinis, qui sequitur, scilicet ipforum 8. 12. 18. 27. Nec secus hi quinque sunt difforentiae quinque numerorum sequentium, scilicet 16. 24. 36. 54. 81. quo fit, vt cumulus iplorum 8. 12. 18. 27. sit differentia ipsorum 16. 81. extremorum. Vnde demonstrandum erit, qaòd ex multiplicatione aggregati ipsorum 2. 3. in congeriem ipsorum 4. &9. hoc est ex ductu 5. in 13. tertij, scilicet imparis in tertium quadtatum centralem, producitur cumulus ipsorum 8. 12. 18. 27. hoc modo. Quoniam ex 2. in 4. fit 8. &ex 3. in 4. fit 12. per 232 septimi Euclidis (quoniam 2. ad 3. sicut 4. ad 16.) propterea ex 4 in aggregatum ip sorum 2. 3. fit aggregatum ipsorum 8. 12. per primam secundi Elementorum, &per eandem rationem, quoniam ex 2. in 9. sit 18. &ex 3. in 9. fit 27. propterea ex 9, in aggregatum ipforum i. 3. fit aggregatum ipserum 18. 27. Rursum ergo ex prima secundi Euclidis sequitur, vt ex aggregato ipsorum 2. 3. in aggregatum ipsorum 4. 9. fiat cumulus. quatuor numererum 8. 12. 18. 27. Quod fuit demonstrandum. Eodem Pro quinto loco.