# Arithmeticorum libri II 6

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, DE NVMERO PERFECTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/6

sequentem radicem, producit parte altera longiorem quintum, scilicet 20. Sed talia duo producta differunt quaternario: quoniam multiplicantes differunt vnitate. Igitur 16. cum 4. efficit 20. hoc est, quadratus cum radice parte altera longiorem quintum. quod fuit demonstrandum. Omnis parte altera longior cum radice collaterali coniunctus, conflat collateralem quadratum. Exempli gratia: Parte altera longior quinti loci est 20. Aio, quòd 20. cum 5. facit quadratum quintum. Nam, per diffi. talis parte altera longior fit ex 4 in 5. dictus verò quadratus fit ex 5. in se. Sed talia producta differunt quinario multiplicante: quoniam multiplicati differunt vnitate. Igitur 20. cum quinario conficit reliquum productum, scilicet quadratum quinarij: quod fuit demonstrandum. Umnis triangulus cum praecedenti triangulo coniunctus perficit quadratum sibi collateralem. Exempli gratia: Triangulus quintus scilicet 15. cum triangulo praecedenti scilicet 10. perficit quadratum quintum. Nam, 15. per diff. trianguli constat ex pręcedenti Alo & radice 5. Igitur aggregatum talium duorum triangulorum constat ex tali radice, & duplo Ali praecedentis, hoc est, ex 5. & duplo ipsius 10. Sed duplum ipsius trianguli 10. per antepraemissam est parte altera longior quintus: Ergo dictum triangulorum aggregatum, aequale erit aggregato ex parte altera longiore quinto, & ex radice quinta. Per praecedentem autem, parte altera longior quintus cum radice 52 conflat quintum quadratum: Igitur dictum triangulorum 15. & 10. aggregatum, perficit Quadratum quintum: quod est propositum. Omnis quadratiis cum radice sua, & cum radice sequenti coniunctus, consummat quadratum sequentem. Exempli gratia: Quadratus quarti loci scilicet 16. cum radice sua scilicet 4. & cum radice sequenti 5. compositus, consummat quadratum sequentis loci scilicet 25. Nam per nonam praecedentem, quadratus quartus cum radice sua coniuctus, efficit quintum parte altera longiorem: per decimam verò praemissam, quintus parte altera longior conslet iunctus cum quinta radice, quintum quadratum. Igitur quartus quadratus cum 42 & 52 radicibus acceptus conficit qtâ, quintum: sicut proponitur. Omnis quadratus cum impari sequente coniunctus, constituit quadratum sequentem. Exempli gratia: Quartus quadratus scilicet 16. cum impare quinti loci, scilicet cum 9. coniun ctus, efficiet quintum quadratum. Nam per sextam praemissarum, radix quarta cum quinta componunt imparem quintum: cumque per praecedentem; quadratus quartus, cum quarta & quinta radicibus, pariter sumptus, efficiat quadratum quintum, sequitur; vt idem quadratus quartus cum impare quinto, hoc est 16. cum 9. constituat quadratum quintum scilicet 25. sicut concludit propositio.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
