Latin
PROPOSITIO 972
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 64
Unproofread scanNot analysed yet
gnomonem, scilicet eiusdem loci: qui appositus secundo quadrato praedicto, scilicet vnitati, construit secundum quadratum sequentem, scilicet 16. collateralem ipsius imparis: cuius quidem latus. est quadratus ipse primus, scilicet 4. quoniam tale latus ex aggregatione constat vnitatis &sequentis imparis, per 15 huius libri. In tertio loco id ipsum quoque ostendemus: in quo impar est 5. quadruplum trianguli 4. &pyramidis sexcuplum 36. &ideo trianguli duplum 2. pyramidis triplum 18. Quare hic ostendendum est, quòd 2. cum 18. faciunt 20 supplementum quod fit ex impare huius loci scilicet 5. in latus secundi quadrati praecedentis, hoc est in 4 quod sic pa tet: Nam columna quadrata centralis praecedentis loci, scilicet 10. cum duplo quadrati primi eiusdem loci, scilicet cum 8. per 80° huius, efficit triplum pyramidis eiusdem loci, quę quae fuit 6. hoc est 18. Cui numero addo 2. parte altera longiorem eiusdem loci, &fiunt 20. Cumque 10. columna dicta fiat ex radice eiusdem loci, scilicet 2. in quadratum centralem collateralem, scilicet in 5. atque ipse 5. constet ex quadrato primo collaterali &praecedenti, hoc est, ex 4. &1. iam ipse 10. fit ex 2. in 4. &ex 2. in 1. coniunctus cum 2. parte al tera longiore, hoc est totus 4. fiet ex 2. in 2. quod est aggregatum ex 1. &1. Sic habemus tria producta, scilicet 8. ex 2. in 4. quod fuit duplum quadrati cum columna coniunctum. Item 8. &ex 2. in 4. atque 4. ex 2. in 2. integrantiam totum numerum 20. cumque ex toto numero 20. ipse octona rius contineat bis 4. &rursum 8. bis 4. demonstrandum est quod reliquum, scilicet 4. contineat semel ipsum 4. vt totus 20. contineat quinquies, scilicet secundum numerum imparem huius locum, ipsum quatuor. Quod iam ratione comprobatur: quoniam scilicet 4. fit ex radice secundi loci, hoc est, ex 2. in parte altera longiore eiusdem loci, scilicet in 2. Et perinde factus adequatur quadrato collaterali, scilicet 4. sicut &radix aequalis est ipsi parte altera longiori: Pr oducitur itaque in hoc loco 20. supplementum ex 7, in 4. &perinde duo talia supplementa, scilicet 20. &20. coniuncta cum 25. quod est quadratum ipsius 5. imparis, faciunt. gnomonem 65. qui coniunctus cum quadrato ipsius 4. scisicet cum 16. quadrato secundo praecedentis loci, scilicet secundi, constituit sequentem quadratum secundum, collateralem, scilicet huic loco tertio, qui est 81. Nam per 4 secundi Euclidis, supplementa duo ex lateribus quadratotum duorum producta, vnà cum ipsis quadratis componunt quadratum, cuius latus constat ex lateribus quadratorum componentium. Sed vnum laterum talium fuit quadratus numerus, scilicet 4. &alterum fuit sequens impar, scilicet 5.