# Arithmeticorum libri II 67-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 972. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/67-2

1 9116125 BSI IIQ Quadrati primi Aa 2 PROPOilviti II Gnomones praedicti, sicut dictum est inuenti, Cubi sunt & Octahedri centrales. Nam cum vn usquisque talium gnomonum constet ex duobus supplementis & ex quadratò imparis, atque per praemissam talia supplementa conssent ex quadruplo tertij retrorsum sumpti trianguli primi, & ex sexcuplo pyramidis quadratae centralis praecedentis: Itemque, cum, per ante praemissam, quadratus dicti imparis constet ex aggregatione vni tatis, quatuor diametrorum, siue octo semidiametrorum & ex octuplo dicti trianguli; idcirco sequitur, vt talis gnomo construatur ex aggregatione vnitatis, octo semidiametrorum, duodecim talium triangulorum, & sex pyramidum dictarum. Verùm, per diffinitionem cubi centralis, ipse cubus ex talium quatuor numerorum cumulo compaginatur, ex quibus talis gnomo. Igitur gnomo existet cubo aequalis. Per 9 52 verò praemissarum, cubus octahedro ęqualis esse constitit: igitur & octahedrus gnomoni aequalis erit, sicut demonstrandum proponitur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
