Latin
PROPOSITIO 104᾽
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 104᾽. lisdem adhuc suppositis demonstrandum est, quòd in talibus aggregatis singulis, ipsius imparium multitudinis medij sunt per ordinem ab vnitate sumpti quadrati centrales. Nam tales medij post vnitatem impares sunt 5. 13. 25. 41. &cęteri. Dico igitur, quod hi sunt quadrati centrales. Nam per propositionem 100 praemissam, ex ternario primę multitudinis in medium imparem, scilicet 5. fit aggregatum numerorum ipsius multitudinis. sed per praecedentem, tale aggregatum est gnomon. Similiter in quinario secundae multitudinis 5. in 13. facit aggregatum totius multitudinis, per 1002 &per praemissam, tale aggregatum est gno mon sequens. Item in septenario sequentis multitudinis 7. in 25. medium producit aggregatum ipsius multitudinis per 100' hoc est, gnomonem sequentem per praemissam. Adhuc in nouenario sequentis multitudinis 9. in 41. medium producit congeriem ipsius multitudinis per 100', hoc est, gnomonem, qui sequitur, per praemissam: &sic deinceps in infinitum. Verùm, per 892 hunis, tales impares per ordinem multi plicati in quadratos centrales sibi collaterales producunt gnomones eosdem, qui scilicet quadratos quadratorum constituunt. Necesse est ergo, vt tales medij multitudinum singularum impares sint quadrati centrales: quemadmodum proponitur. COROLLARIVM. Qui quidem Gnomones sunt cubi &octahedri centrales, &pyramides triangulae centrales locorum imparium, vt in 99° eiusque Corollario fuit conclusum. PROOmnis cubus, siue octabedrus centralis cum impari collaterali coniunctus, aequiualet duplo tetrabedri centralis. Cum enim numerus basium octahedri ad numerum basium tetrahedri sit duplus: itemque numerus laterum illius ad numerum laterum huius duplus. iam impar appositus facit, vt vnitas centralis cum semidiametris octahedris sint (additione facta) duplum vnitatis centralis &semidiametrorum tetrahedri. Sunt enim semidiametri octahedri sex, &semidiametri tetrahedri quatuor Et idcirco opor tet adijcere ad summam octahedri duas semidiametros, hoc est, parem collateralem, &vnitatem, ad duplicandam vnitatem centralem: quae cum pari facit imparem collateralem. Constat igitur propositum.