# Arithmeticorum libri II 70

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 101*. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/70

PROPOSITIO 1022 Si ex numeris ab vnitate continuatim dispositis imparibus in infinitum, segregetur vnitas, & ex sequentibus tres, & inde quinque, & deinceps aliae multitudines semper secundum impares successiuè numeros: tunc si vnitas, & dictae sequentes multitudines singillatim coaceruentur: Vnitas & aggregata ipsa singula erunt quadrati quadratorum à radicibus per ordinem ab vnitate dispositis in se multiplicetis factorum. Hos quadratos quadratorum nuper quadratos secundos appellauimus. Quod igitur vnitas primus imparium sit quadratus quadrati vnitatis, constat per se: quan doquidem vnitas in se ducta semel atque iterum semper vnitatem producit. Quod autem tres sequentes cum vnitate coniuncti conficiunt quadratum, constat per 152 huius: & quoniam vnitas & tres sequentes impares per quatuor aggregationes conficiunt totidem quadratos: iam idcirco vltima eorum congeries erit quartus quadratus, hoc est, quadratus quartae radicis. Sed per praecedentem, eiusque corollarium, quarta radix numerus quadratus est: igitur talis congeries est quadratus quadrati quarti, hoc est, quadratus secundus binarij. Similiter ostendemus, quòd quinque sequentes impares ad talem quadratum secundum appositi, efficient quadratum nonę radicis: sed nona radix, per praemissam & suum corollarium, tertius quadratus erat: igitur talis cumulus erit quadratus secundus sequens, hoc est, quadratus nouenarij, scilicet quadratus secundiis ternarij. Non aliter, si tali quadrato secundo applicentur septem impares sequentes, conflabunt quadratum sedecimae radicis per 152. Cumque radix sedecima, per praemissam & suum corollarium, sit quadratus quartus. Iam tale conflatum erit quadratus secundus sequens, hoc est, quartae radicis, siue quadratus quarti qua drati, hoc est, sedenarij. Adhuc si huic quadrato secundo accumulentur nouem impares sequentes, constituetur quadratus secundus sequens, hoc est quintae radicis, siue quadratus ex 25. in se multiplicato factus. & sic in infinitum. Quod demonstrandum proponitur. PROlisdem suppositis demonstrandum est, quòd vnitas, aggregata trium sequentium imparium, quinque sequentium imparium: itemque septem, nouem, & caeterarum sub imparibus per ordinem sequentium multitudinum, singula sunt gnomones, ex quorum continua ad monadem adiectione constituuntur seriatim ipsi, de quibus loquimur, qua drati quadratorum. Nam, cum per praecedentem, huiusmodi aggregata monadi successiue adiecta conficiant per ordinem ipsos quadratos quadratorum: sequitur, vt ipsa singula aggregata sint gnomones, qui ad monadem continuatim adiecti constituunt tales quadratorum quadrates, sicut propositio concludit.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
