# Arithmeticorum libri II 72

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/72

PROPOSITIO 106 Ex aggregato duarum proximarum radicum in aggregatum quadratorum ex eis multiplicato, producitur numerus qui cum ip so radicum aggregato coniunctus facit duplum aggregati cuborum earundem. Exempli gratia 2. & 3. sunt duae proximae ra dices, quarum congeries 5. quadrati autem 4. & 9. cubi vero 8. 27. quadratorum cumulus 13. cuborum verò 35. Dico igitur, quòd id, quod fit ex 5 in 13. scilicet 65. coniunctum cum 5. facit duplum ipsius 35. Exponatur vnitas cum radicibus 2. & 3 & quadrati 4. & 9. cum medio proportionali 6. Itemque cubi octo & 27. cum duobus medijs proportionalibus 12. & 18. in quibus propter proportionem numerorum, quoniam ex 2. in 4. fit 8. & ex 3. in 4. fit 12. idcirco ex aggregato 2. & 3. in 4. fit aggregatum ipsorum 8. ex 12. Non aliter ostendam quòd ex dicto 2. & 3. aggregato in 9. fit ipsorum 18. & 27. aggregatum, sicut in 892 demonstraui mus. Vnde ex aggregato ipsorum 2. & 3. in aggregato ipsorum 4. & 9. hoc est, ex 5. in 13. fiet aggregatum ipsorum quatuer numerorum 8. 12. 18. 27. Demonstrandum est igitur, quòd aggregatum talium quatuor numerorum. cum aggregato radicum, scilicet cum 5. facit duplum aggregati ipsorum 8. & 27. hoc est, quod 65. cum 5. est duplum ipsius 35. siue quod aggregatum ipsorum 18. & 12. cum 5. coniunctum, est ęquale aggregato ipso ru 8. & 27. Quod facile demon stratur: Nam 12. superat 8. in 4. At ipse 18. superatur à 17. in 9. Tanto igitur aggregatum ipsorum 18. & 12. superatur ab aggregato ipsorum 8. & 27. quanto 9. maior est quàm 4. Sed 9. maior estiquàm 4. in aggregato ipsorum 2. & 3. hoc est, in 5. ergo aggregatum 18. & 12. superatur ab aggregato ipsorum 8. & 27. in 5. Quare aggregatum ipsorum 18. & 12. cum 5. coniunctum, fit aequale aggregato ipsorum 8. & 27. Quod fuit ostendendum. Similiter pro duabus quibus libet proximis radicibus argumentando procedam. Sicut proponitur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
