Latin
PROPOSITIO 110*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
REPASTINATIO QVORVNDAM LOCORVM. PROPOSITIO 1. VOD fit ex quouis numero in quotlibet numeros, aequale est ei, quod fit ex illo in aggregatum ex his. Ostenditut in decima sexta, noni Elementorum, quo ad numeros: &in prima secundi quo ad lineas. PROPOSITIO 22 Si aliquis numerus duos singulos multiplicet: producta erunt multiplicatis proportionalia. Ostenditur in 182 septime quo ad numeros, &in p' sexti, quo ad lineas. PROPOSITIO 32 Si numeros duos vnitate distantes aliquis multiplicet: multiplicans erit differentia productorum. Vt si ipsos b c. quorum c. vnitate maior, multiplicet ipse d. numerus &faciat, ipsos gh. hoc est, d. multiplicans b. facit g. at d. multiplicans c. faciat h. tunc dico, quòd h. excedit ipsum g. in ipso d. Patet, quoniam ex disfe. multiplicationis g. continet ipsum d. totiens, quot vnitates sunt in b. atque h. ipsum d. toties, quot vnitates sunt in c igitur h. continebit ipsum d. semel pluries, quàm g. continet eundem. hoc est, h. excedet ipsum g. in ipso d. Quod est propositum.