Latin
PROPOSITIO 4*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 76
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est, quadratum eius quadrati, quem constituunt quadrati df. cum duplo ipsius e. Haec omnia constant ex diffinitionibus ipsorum qua dratorum, cuborum, &supplementorum, sed quadrata primum &secundum, &cubus ipsius bc. demonstrabuntur. PROPOSITIO 72 Post vnitatem duo numeri bc. sunt termini proportionis superparticularis. Tamque tres numeri def. sequentis ordinis, quàm quatuor ghkl. penultimi: quamque quinque mno pque postremi, sunt continue proportionales in dicta dudum proportione. Quoniam scilicet b multiplicans singulos hc. facit singulos de. Ideo per secundam praemissarum, erit sicut b. ad o. sic d. ad e. Item quoniam c. multiplicans singulos bc. facit singulos e fideo per candem, sicut b. ad c. sic e. ad f. Quare def. sunt continue proportionales inproportione sorum bc. Similiter &per eandem, ostendemus, quòd tam ghkl. quàm ipsi mno pqu. sunt in eadem proportione ip sorum bc. continue proportionales. Quod est propositum.