# Arithmeticorum libri II 76

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 4*. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/76

hoc est, quadratum eius quadrati, quem constituunt quadrati df. cum duplo ipsius e. Haec omnia constant ex diffinitionibus ipsorum qua dratorum, cuborum, & supplementorum, sed quadrata primum & secundum, & cubus ipsius bc. demonstrabuntur. PROPOSITIO 72 Post vnitatem duo numeri bc. sunt termini proportionis superparticularis. Tamque tres numeri def. sequentis ordinis, quàm quatuor ghkl. penultimi: quamque quinque mno pque postremi, sunt continue proportionales in dicta dudum proportione. Quoniam scilicet b multiplicans singulos hc. facit singulos de. Ideo per secundam praemissarum, erit sicut b. ad o. sic d. ad e. Item quoniam c. multiplicans singulos bc. facit singulos e fideo per candem, sicut b. ad c. sic e. ad f. Quare def. sunt continue proportionales inproportione sorum bc. Similiter & per eandem, ostendemus, quòd tam ghkl. quàm ipsi mno pqu. sunt in eadem proportione ip sorum bc. continue proportionales. Quod est propositum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
