# Arithmeticorum libri II 77

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/77

PROPOSITIO 10* Sicut vnitas est differentia duorum sequentium bc. numerorum; ita ipsiduo bc. sunt differentiae trium sequentium def. Et bi tres differentia quatuor sequentium ghyl. Atque hî demum quatuor differentia quinque mnopqu. postremum per ordinem sumptae. Patet hoc totum per tertiam praemissarum, quoties opus est, adductam. θι 1 . PROPOSITIO 11* Omnis impar praecedenti quadrato appositus, costituit sequentem quadratum. Patet: num in proposita descriptione, ipsorum bc. semper vnus est impar, & reliquus par sibi collateralis. Quare totus bc. impar erit. Sed per praecedentem, be sunt differentiae ipsorum def. igitur bcimpar adiectus ipsi d. quadrato, conficit ipsum s. quadratum sequentem: quod est propositum. PROPOSITIO 122. Numeri quadrati d f. ex ipsis bc. siue vmitate, siue quocunque numero differentibus, vnà cum duplo ipsius e. medij proportiona lis, conflant quadratum ex toto bc.factum. Haec in 16'. noni pet numeros, & in 42 secundi Elementorum per lineas demonstratur. Demonstrabitur & hic hoc modo. Ipse b. in be. singulos, per 52 praemissarum, facit ipsos de. singulos. Item ipse c. in hc. singulos facit ipsos è f. singulos: Igitur, per primam praemissarum, totus bc. in totum be. faciet aggregatum ex deef. hoc est, quadratum, quod ex bc. aequabit congeriem ipsorum ds. duplique ipsius e. Quod fuit demonstrandum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
