# Arithmeticorum libri II 85

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/85

Quando igitur multiplex est ad positam, significabitur eo numero, secundùm quem ipsa multiplex est ipsius positae. Quando verò quantitas continet partem vel partes positae, significabitur duobus numeris, scilicet denominatore & numeratore partis vel partium. Vnde quantia tas significata ad positam habet eam rationem, quam nume rus denominator, ad numeratorem. Quare, si tales numeri fuerunt aequales, quantitas significata erit tunc aequalis positae: minor autem, cùm maior fuerit denominator: maior verò, cùm minor. Erit vtique significata quantitas ad positam, aut aequalis, aut multiplex, aut superparticularis, aut superpati tiens, aut multiplex super particulatis, aut denique multiplex superpartiens, quando maior fuerit significata, quàm posita. Quòd si posita sit maio r: tunc talis erit posita ad significatam. Duae quoque quantitates, quarum denominatores eandem proportionem habebunt ad numeratores, erunt ad inuicem ęquales: quoniam scilicet eandem rationem habent ad positam. Cuius verò denominator maiorem rationem habebit ad numeratorem, maior erit. Quantitas cum quantitate coniungi dicitur, cùm sumitur earum aggregatum. Quantitas à quantitate subtrahi dicitur, cùm sumitur maioris super minorem excessus. Quantitas quantitatem multiplicare dicitur, cùm sumitur quantitas, quae ad multiplicatam eam habet rationem, quam multiplicans ad positam: Et sumpta sic quantitas, productum vocatur. Vnde, quando multiplicans maior fuerit quàm posita, & productum majus erit multiplicante: & quando minor, minus: & quando aequalis, ęquale. Quantitas in quantitatem partiri dicitur, cum sumitur quantitas, ad quam diuisa eam habet rationem, quam diuidens ad positam. Et sumpta sic quantitas vocatur proueniens, siue quotiens. Vnde si diuidens maior fuerit, quàm posita, & diuisa maior erit quotiente: & si minor, minor; & si aequalis, aequalis. Quadratum alicuius quantitatis est productum eius in se ipsam multiplicatae: & ipsa tunc radix vocatur. Cubus autem est is, qui fit ex multiplicatione radicis in quadratum. Ex quadratus secundus, qui fit ex quadrato primo in se ipsum, siue ex radice in cubum. Quo fit, vt posita quantitas, radix, quadrarum, cubus, & quadratum secundum, sint continue proportionalia: semperque crescentia, si radix sit maior, quàm posita. Decrescentia verò, si minor. Quantitas magnitudine rationalis est, quę positae commensurabilis est.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
