Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quantitas potentia tantùm rationalis est, cuius quadratum duntaxat positae commensurabile est. Quantitas cubo tantùm rationalis est, cuius cubus solùm positae commensurabilis est. de qua nihil Euclides. Quantitas quadrato secundo tantùm rationalis est, cuius quadratum secundum duntaxat positae commensurabile est: quae medicalis quantitas vocatur. Binomium est bimembris quantitas ex duabus quantitatibus potentia tantùm inuicem commensurabilibus composita. Excessus autem maioris membri supra minus, Apotome, siue recisum, vel residnum vocabitur.