# Arithmeticorum libri II 86-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/86-2

PROPOSITIO Quidquid de Numerorum, Linearum, et Solidorum ductu ra ttone, proportione & Symmetria, atque similitudine ratiocinamur, idem de quolibet quantitatis genêre demonstrare atque concludere possumus. Hoc enim fiet assumptis ad demonstrandum diffinitionibus, ac suppositis nostris. Exempli gratia, si duorum numerorum vterque multiplicet reliquum, producti sunt aequales, quae est 172 septimi Elementorum. Igitur etsi duarum quantitatum vtraque multiplicet alteram, producta erunt aequalia. Quod sic ostendam. Quantitas a. multiplicans quantitatem b. producat quantitatem c. Item quantitas bimultiplicans quantitatem a. faciat quatitatem d. Aio, quòd quantitates cd. sunt inuicem aequales. Cùm enim ex diffinitione multiplicationis c. producta ad b. multiplicatam sit sicut a. multiplicans ad ponsitam, erit & permutatim c. ad a. sicut b. ad positam. Sed rursus ex diffinition. multiplicationis, sicut b. multiplicans ad positam, sic d. producta ad a. multiplicatam. Igitur sicut d. ad a. sic c. ad a & perinde, per nonam quinti, cd. quam titates sunt aequales: quod fuit demonstrandum. Exemplum aliud à sequenti propositione sumptum. Si numerus duos multiplicans duos produxerit, producti sunt multiplicatis proportionales. Igitur & si quantitas duas quantita tes multiplicans, duo producta fecerit, producta multiplicatis erunt proportionalia? quod sic ostendam. Quantitas a. multiplicans ipsam b. producat d. multiplicans autem c. faciat e. Aio, quòd sicut est b. ad c. sic est d. ad e. cùm enim per diffinitionem multiplicationis d. producta ad b. multiplicatam, sit sicut a. multiplicans ad positam, nec non e. productae ad C. multiplicatam, sit etiam sicut a. multiplicans ad positam; Iam erit sicute. ad c. sic d. ad b. Ergo & permutatiur erit sicut e. ad d. sic c. ad b. & conuersim sicut d. ad e.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
