Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 87
Unproofread scanNot analysed yet
sic b. ad c. quod est propositum. Similiter quicquid in septimo, ioctiuo &nono de numeris ostendit Euclides, idem de quantitatibus in genere ostendere possumus. Alicubi tamen pro numeris quantitates rationales substituendo, assumptis diffinitionibus ac suppositis nostris. Quidquid etiam in se cundo, sexto &vndecimo Elementorum de ductu &propor tione linearum, arearum &solidorum traditur, potest ad quantitates in genete sumptas conuerti. Exempli gratia: prima secundi sic conuertetur: si fuerint duae quantitates, quarum altera in quotlibet segmenta secetur; illud, quod ex ductu alterius in alteram fiet, aequum erit his, quae ex ductu quantitatis indiuisae in vnumquodque segmentorum diuisae pari ter acceptis producentur. Quod sie ostendam: sint duae quantitates à indiuisa &bc d. fecta in partes quotuis, vt puta tres bed. &ex a. in totam bed. proueniat e. nec non exa. in singulas partes bc di proueniant singulę foh. quantitates. Dico tunc, quòd e. aequalis est ipsis fgh. simul sumptis. Nam ex diffin. multiplicationis erite. ad bed. sicut a. ad positam. Et similiter sicut a. ad positam, sic f. ad b. sic g. ad c. sic h. ad d. Igitur per vndecimam quinti, &coniunctam proportionem, totum fgh. ad totum bed. sicut a. ad positam: fuit autem sicut a. ad positam, sic e. ad bc d. ergo sicut e. ad bed. sic fgh. ad bed. Quare per nonam quinti figh. totum aequale est ipsi e. quod erat demonstrandum. Ex qua demon strabuntur reliquae propositiones secundi successiue, de quantitatibus in genere. quemadmodum Campanus easdem de numeris demonstrauit in decima sexta noni. *Quidquid denique decimus Elementorum de linearum &arearum symmetria &ductu aut proportione ratiocinatur, potest totum ad quodlibet genus quantitatis conuerti. Exempli gratia, illa propositio, A rationalibus longitudine commensurabilibus rectis lineis factum rectangulum rationale est. ad quantitates in genere sic conuertetur quantitatum tationalium productum rationale est. quod sic ostenditur. Quantitas rationalis a. multiplicans quantita tem rationalem b. facit c. Dico tunc, quòd C. quantitas rationa lis est. namque ex a. in se fiat d. &tunc per primam secundi Elementorue, ad quantitates redactam erit, sicut a. ad b. sic d. ad c.