# Arithmeticorum libri II 89-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/89-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/89-2

PROPOSITIO 37 Quantitates, quarum denominatores sunt aequales, sunt adinuicem, sicut numeratores. Sintduae quantitates ab. cd. quarum denominatores b d. ponantur aequales: numeratores autem sint a c. Aio, quòd quantitas a b. ad quantitatem Cd. est, sicut a. ad C. Nam ratio quantitatis a b. ad quantitatem cd. componitur ex ratione ipsius a b. ad positam, & ex ratione positae ad ipsam Cd. Numeri autem a. ad numerum c. ratio componitur ex ratione numeri a. ad numerum b. & ex ratione numeri b. vel d. (sunt enim aequales per hyppotesim) ad numerum c. Sed per diffi, terminorum, quantitas a b. ad positam, est sicut numerus a. ad numerum b. quantitas autem posita ad quantitatem cd. sicut numerus d.ad numerum c. Igitur per aequam proportionem erit quantitas a b. ad quantitatem cd. sicut numerus a. ad numerum c. Quod erar demonstrandum. PROPOSITIO 4*. Quantitates, quarum numeratores sunt aequales, sunt ad inuicem sicut denominatores, ordine commutato. Sunto, sicut in praemissa, quantitates ab. cd. in quibus ponantur aequales ipsi numeratores a c. Aio tunc, quod quantitas a b. ad quantitatem cd. est sicut numerus d. ad numerum b. Fiat enim ex a. in d. numerus e. & ex b. in c. fiat f.ex b. verò in d. proueniat g. eritque, per primam sexti, sicut a. ad b. sic e. ad g. vt in prima propositione huius ostendimus: quare, sicut in diffinitionibus patuit, quantitas eg. ęqualis erit ipsi a b. Item erit similiter, sicut c. ad d. sic f. ad g. & ideo quantitas fg.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
