# Arithmeticorum libri II 90-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/90-2

PROPOSITIO. 52 Quantitatum duarum ratio componitur ex rationibus numeratorum & denominatorum ordine commutato sumptis. Sunto binae quantitates a b. cd. quarum numeratores, a c. denominatores autem b d. numeri. Aio, quod ratio quantitatis ab. ad quantitatem Cd. componitur ex rationibus duabus, scilicet ex ratione numeri a. ad numerunc. & ex ratione numeri d. ad numerum b. Ponatur enim his media quantitas e sicuius numerator e. sit aequalis numero C. & denominator f.aequalis numero b. eritque, per antepraemissam, quantitas a b. ad quantitatem e f. sicut numerus a. ad numerum e. hoc est, sicut a. ad C. Et per praecedentem, quantitas e fi ad quantitatem cd. sicut numerus d. ad numerum f. hoc est, sicut d.ad b. Sed posita media quantitate e f.ratio quantitatis a b. ad quantitatem cd. componitur ex ratione quantitatis a b. ad quantitatem e s. & ex ratione quantitatis e si ad quantitatem Cd. Igitur ex aequali; eadem ratio quantitatis ab. ad quantitatem Cd, componetur ex ratione numeri a. ad numerum C. & ex ratione numeri d. ad numerum b. Quod fuit demonstrandum. EROPOSITIO. 62. Duas propositas quantitates coniungere. Si proposite quantitates singulis significentur numeris. Tunc coniungantur numeri, per quos propositae quantitates significantur: Nam aggregatum tale erit numerus significans aggregatum propositarum quam titatum quaesitum per secundam huius. Si autem propositę quantitates singulae binis significentur numeris. sint ipsae tunc a b. cd. quarum numeratores quidem a c. denominatores autem (vt assolet) li d. Ducatur b. in c. & fiat e. Ducatur etiam a. in d. & fiat f. Sitque ipsorum e f. aggregatum g. deinde ex b. in d. fiat h. eritque quantitas gh. cunius numerator g. denominator autem h. aggregatum ipsarium a b. od. quantitatum quaesitum. Cum enim b. multiplicis singulos Cd. faciat singulos e h. erit per primam huius, sicut c. ad d. sic e ad h. Et similiter, quanim d. multiplicans singulos ab. facit singulos fh. eritque & sicut a. ad b. sic f. ad h. Quare, per. spes diffinita, quantitas e h. erit aequalis quantitati cd. & quam titas fh. aequalis quantitati a b. Sed per diffinitionem, sicut numerus o. ad numerum h. sic quantitas eh.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
