# Arithmeticorum libri II 95

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 10*. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/95

est quadratum secundum ipsius e. producti, hoc est, quadratum ipsius f. quod sic ostendo. Cum enim c. in se faciat g. & c. in d. faciat f.erit, per primam sexti, sicutc. ad d. sic g. ad f. Et similiter, quoniam d. in C. facit f. & d. in se facit h. ideo sicut c. ad d. sic f. ad h. Ergo gfh. sunt continue proportionales. Quare per 152 sexti, quod fit ex g. in h. scilicet K. est aequum quadrato ipsius f. Quod erat ostendendum. Id idem quoque haud difficilius ostendemus de tertijs, quartis, & quotiescunque quantitatum quadraris in infinitum. Nam quota sunt quadrata quantitatum multiplicantium, productum ex quadratis, totum quadratum erit à quadrato producti multiplicantium. Quod etiam ostendit Campanus in fine decimi Elementorum. Hoc itaque pacto multiplicantur ad inuicem quantitates potentia tantum roionales, vel mediales primae, vel cuiuscumque ordinis. Veniam nunc ad quantitatem cubo inim rationales, hoc est, quarum solùm cubi supponuntur cogniti: quamuis de his nihil Euclides. Sunto, vt prius propositę quantitates ab, quarum productum fuit e. & quarum quadrata Cd. & eorum productum f. Ducat a. in c. & fiat l. Item b. in d. & fiat m. Eruntque per diffin. Im. cubi quantitatem a b. per quos cubos quaerimus nunc productum ipsarum a b. s. ipsum e Multipli co igitur I. cubum in m. cubum, & proueniat n. Aio nunc, quod enim nu merus est cubus ipsius e. hoc est, quod ipsum e. productum quaesitum est radix cubica ipsiusn. Quod sic ostendam. Cum ex a. in b. fiat e. & ex ain c. fiat l. erit per primam sexti, sicut b. ad c. sic c. ad I. Item cum ex d. in b. fiat m. & ex d. in c. fiat f.erit similiter. sicut b. ad c. sic iam & m. ad f. Quare fiet sicut m. ad f. sic e. ad I. Et ideo, per decimanquartam sexti, numerus n.qui fit ex I. in m. aequalis ei, quod fit ex e. in f. hoc est, cubo ipsius e. qui videlicet fit ex e. in suum quadratum f. Per diffin. igitur eest radix cubicum ipsius n. Quod fuit demonstrandum. Hac via multiplicandae sunt quantitates cubo tantùm cognitae. Quando autem vna quantitatum multiplicandarum cognita per se proponitur, alterius autem vel quadratum, vel cubus, vel vel secundum quadratum tantùm cognitum offertur, tuns capiendum est similiter quadratum, vel cubus, vel secundum: quadratum quantitatis per se cognitae, & deinde quadratum in quadratum, siue cubus, in cubum, siue secundum quadra tum in secundum quadratum multiplicandum est. & sic deinceps pro tertijs, aut quotiescunque quadratis. Sic & demonstratio dudum memorata procedet, & propositum absoluetur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
