Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 96
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Vnde manifestum est, quòd ex ductu quadratorum, fius cuborum, siue secundorum quadratorum, aut sequentium, semper producitur quadratum, siue cubus, siue quadratus secundus producti ex multiplicatione radicum, quarum quadrata, seu cubi, seu secunda, vel sequentia quadrata. Quae omnia, sicut iam demonstrata sunt, ita per Arithmeticam praxim, tam in quantitabus rationalibus, quàm potentia, siue cubo, tantum rationalibus, siue medialibus, siue duorum pluriumve nominum, supputando comprobantur, quemadmodum in Arithmeticis quaestionibus per exempla tradidimus. PROPOSITIO 122 Duabus quantitatibus propositis, quarum quadrata tantùm vel cubi tantùm, vel secunda quadrata tantùm cognita supè ponuntur; alteram in alteram partiri. Quoniam, per diffinitionem, quando multiplicantur inuicem duae quantitates, productum ad multiplicatam est, sicut multiplicans ad positam: Iam si multiplicans nunc sit diuidens, ac produ ctum sit diuisum, erit multiplicata, quotiens. Quandoquidem, per diffin. diuisa quantitas ad quotientem est, sicut diuidens ad positum. Itaque diuiso producto in multiplicantem, semper ex diuisione prouenit multiplicans. Quod cum ita sit, absoluemus problema, per descriptionem penitus, ac suppositionem praecedentis propositionis. Sint igitur, sicut in praemissa, propositę quantitates a b. quarum quadrata cd. productum autem e. &ipsarum C d. productum f. Ostensum est ergo, quòd f. est quadratum ipsius e. quòd scilicet f. fit ex ductu c. in d. Igitur ex diuisione ipsius f. in ipsam, c. pro ueniet ipsa d. quod est quadratum ipsius b. prouenientis ex diuisione ipsius e. in ipsam a. Sit igitur, exempli gratia, diuidenda quantitas e. diuidens autem a. &offerantur harum quadrata tantùm, scilicet f. quadratum diuidendae e. atque c. quadratum diuidentis a. diuidam ipsam f. in ipsam c. &proueniet bd. quadratum, scilicet ipsius b. quotientis: quoniam scilicet ex diuisione producti in multiplicantem, prouenit multiplicata. Item quoniam ex multiplicatione ipsarum gh. quae sunt secunda quadrata ipsarum ab. producitur K. secundum quadratum ipsius e. producti ex ipsis a b. iam similiter si pro diuidenda quantitate e. offeratur secundum eius quadratum f. &pro diuidente a. proponatur secundum eius quadratum g. tunc diuidam ipsam K. in ipsam g. &prouenit h. secundum quadratum ipsius b. quorientis.