# Arithmeticorum libri II 98

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/98

quarum maior b. & earum quadrata sint cd. Volo subtrahere ipsam a. ab ipsa b. Per 118 huius, multiplico a. in b. per earum potentias Cd. & proueniat e. Huius duplum sit f. quod subtraho ad aggregato ipsarum cd. & residuum sit g. Dico igitur, quòd g. est quadratum eius quantitatis, quae relinquitur post subtractionem ipsius a. ab ipsa b. Nam per 72 secundi Elementorum, quadratum quantitatis, à qua fit subtractio, vnà cum quadrato subtractae, sumptum aequa le est quadrato residui vnà cum duplo eius, quod fit à tota in subtractam. Quam ob rem, si tale duplum subtrahatur ab aggregato quadratorum totius & subtractae, superest quadratum residui. Vbi notandum est, quòd quando duae quantitates propositae sunt inuicem commensurabiles, tunc, quoniam ipsę sunt eiusdem speciei: & earum tam congeries, quàm concessus est & eiusdem speciei quantitas. Exempli gratia: siue propositae quantitates sint potentia tantùm rationales inuicem commensurabiles: tunc earum tam congeries, quàm differentia erit quantitas vnius nominis potentia tantùm rationalis. Si autem propositae quantitates singulae sint vnius speciei binomia: & perinde commensurabiles: tunc earum tam congeries, quàm differentia erit eiusdem speciei binomium: Et similiter de reliquis irrationalium speciebus dicendum: Quae omnia & in decimo Elementorum demonstrantur, & calculo practico comprobantur. Sed regulę in hac propostione assignatae quantitatibus potentia rationalibus tantùm vsu veniunt: non & ijs, quarum cubi tantùm, aut quarum secunda quadrata tantùm cognita offeruntur. Sed pro vniuersis quantitatibus, tam potentia tantùm, quàm cubo tantùm, quamque secundo quadrato vel quotacunque potentia tantùm cognitis, dalimus hìc vnicam & auream regulam, quam hìc simul trademus & demenstrabimus. Sit a, magnitudo posita, quae denominatur ab vnitate, bc. duae magnitunes datae. Sit d. quadratum ipsius b. & e. quadratum ipsius c. Itenf. cubus ex b. & g. cubus ex c. Et tunc si secetur C in b. & proueniat h. Item c. in c. & proueniat k. Item g. in s. & proueniat l. erunt iam sicut a b d. & sicut ipso ac eg. ita & ipse a hk l. per diffinitionem quadratorum, & cuborum, & per diffinitionem diuisionis continuè proportionales. Quare per diffinitionerm h. radix kequadratum & I. cubus talis radix erunt. Quibus consideratis, si velim aggregare quantitates bc. per earum quadrata de. vel per earum cubos fg. ponam m.aequalem aggregatum ipsarum a h.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
