# Opuscula mathematica 100-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CIRCA MAGNETEM PROBLEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/100-2

CIRCA MAGNETEM PROBLEMATA. VR magnes attrahit ferrum? An propter similitudinem lapidis cum metallo, cum vix aliunde causa petenda sit, quàm ex hac vniuersali naturae lege, quae similia sem per copulat, & experientia causam quaerit? Num & vicissim magnes à ferro trahitur? Haud dubium id quidem: cum experientia id doceat. Nam, sicut lapis paruam acum: ita & ferrum majus exiguum lapidem attrahere probatur. Nam parua sunt ad mouendum faciliora. Vnde si magnes par ferro appropinquet, (dum à singulis funiculis pendent) fit vt vicissim vtrunque alterum attrahat, & vicissim in vnum accedant. An & magnes magnetem attrahit? Vtique non aliter quàm lapis ferrum, aut hoc illum 4 Cur ferrum instans attractionis virtutem per contactum lapidis acquirit non autem lapis per contactum ferri? An quia prior est natura lapidis, qui minerae vnde abscinditur, naturam sapit: & inde ferrum, sicut riuus à fonte, propagatur? Vnde fit vt & acus acum attrahat. & ordine longo concatenet. Cur caetera metalla lapidem, à quo trahantur, vel quem trahant, non habent? An quia id proprium ac peculiare fit tenacissimi metalli: quod natura fecisse videtur ad terendum, acuendum, & collimandum caetera?

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
