# Opuscula mathematica 106-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, ABITIVSIRISSINVM BOMINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/106-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/106-2

En bonus Euclides docet hic, Natura quòd aequis
Haec tantum basibus corpora quinque facit.
Pyramidem quatuor: mox octo Trigona secundum;
Constituunt stabilem sena Quadrata cubum.
Expediunt Solidum uicena triangula quartum
Postremum bissex pentagonae facies
Hypsicles horum confert ratione tenaci
Nunc spolia & massas, nunc latera atque bases
Quin ego sub tantis ducibus uestigia firmans
Multa quidem super his ingeniosa dedi
Haec tibi, cui sacrum est, soboles Barresia, nomen
Mittimus. haec auro sunt preciosa magis
Diuitijs inhiet tetris ignobile uulgus.
At tua te dignus pectora pascat amor.
EVCLI

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
