# Opuscula mathematica 106

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, ABITIVSIRISSINVM BOMINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/106

Si Dodecahedri & Icosahedri solida sunt superficiebus proportionalia: & sicut cubi atque Icosahedri latera; nonne cubi quoque & Octahedri corpulentiae sunt spolijs proportionales, ac sicut Pyramidis & Octahedri latera? Sunt omnino: & id nos in nostris additionibus ostendimus: & illud pariter / cosahedrum cubo maius esse. Vt, sicut in ultima Tredecimi fit laterum conparatio: ita in decimoquarto soliditatum magnitudines inter se per ordinem conferantur. Suspicor haec eadem ab Apolonio, atque Aristero fuisse tractata: quae uel temporis iniuria perierunt, uel hominum inuidia, seu po tius negligentia delitescunt. Quindecimum autem librum intactum dimisi, ut eum nobis Campanus exhibuit. quamquam ibi superflue, mea quidem sententia, docuit trium solidorum structuram: quae in tredcimo ab Euclide explicatur. Hanc igitur lucubratiunculam tibi dedicamus, Barresi gene rose, literatorum amantissime. Videbis demonstrationes summatim collectas, latius posthac, ubi tempus & oportunitas dabitur, exarandas. Nam & totum Cuclidem quandoque emaculare, facilioremque reddere decreuimus. interim his utere. Vale & uiue foelix. Messanae ex aedibus nostris, 9. Iulij. M. D. XXXII. Carmen ad eundem. Quis neget esse hominem coelesti semine factum? Quis neget humanos morte carere animos? Aspice, quàm uarios speculetur acuta recessus Mens Geometrarum non nisi plena Deo. Hi pedibus terram calcantes astra perennis Aetheris ingenio supposuere suo

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
