Latin
LINEIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 112
Unproofread scanNot analysed yet
est latus decagoni in circulo, qui hexagonum circumscribit, descripti. Sit. n. latus decagoni b d. eritque per praecedentem a d. a in puncto b. per extremam &mediam rationem diuisa: majusque segmentum a b. Ergo per septimam huius: sicut da. ad ipsam a b. sic a b. ad ipsam bc. Sed sic etiam a b. ad ipsam b digitur bc. &b d. aequales. Sed bd. latus decagoni: quare &bc. idem latus est, in circulo, scilicet, cuius semidiameter ab. inscripti. quod est propositum. Vel sic. sit ipsi bc. aequalis b d. eritque per quintam huius a d. in puncto b. extrema &media ratione secta. Sed ab. latus hexagoni. ergo per primam conuersarum praecedentis bd. latus decagoni. Quare &bc. idem latus. Quod si linea quaepiam extrema &media ratione secetur: &majus segmentum sit latus decagoni in circulo descripti: tunc tota linea erit latus hexagoni, siue semidiameter Haec est conuersa huius duodecimae. &per ipsam duotalis circuli. decimam &septimam huius ostenditur. Hinc manifestum est, quòd si circuli decagonum circunscribentis diametros, fuerit rationalis longitudine vel tantum potentia; ipsum decagoni latus erit Apotomè Hoc enim sequitur ex hac duodecima &octaua huius. Item si de latere hexagoni abscindatur latus decagoni: erit majus segmentum hexagonici lateris extrema &media ratione diuisi. PENTAGONI latus potest hexagoni &decagoni latus in eo circulo, in quo pentagonum clauditur, descriptorum. Sit enim ab. latus pentagoni: a h. latus decagoni in circulo a b c. cuius diameter a dc. centrumque d. inscriptorum: Aio, quòd quadratum ipsius a b. aequum est quadratis ipsarum a d. &a h. simul sumptis ducatur dIK. per ęqua secans latus &arcum decagoni. item chordae a h. h b. &hI. Eruntque duo triangula ab h. &a hl. similia. quoniam aequiangula. &ideo tres lineae ab. ha. a l. continue proportionales. Quare quadratum ha. aequum ei, quod fit ex a b. in ipsam a l. Item duo triangula ab d. dbI. similia, quandoquidem aequiangula: &idcirco tres lineae a b. bd. b! sunt in proportione continua. &propterea quadratum bd. ęquale ei, quod fit ex a b. in ipsam bl. Verùm haec duo producta, scilicet quod ex ab. a I. quodque ex a b. b I. simul sumpta, sunt per secundam secun di, aequalia quadrato ipsius a b. igit quadratum ipsius a b. aequale est quadratis ipsarum ha. &a d. siue b d. simul sumptis. Quod fuit demonstrandum. Si in circulo rationalem habente diametrum Quinquangulum aequilaterum inscribatur: quinquanguli latus irrationale est, appellaturque minor. Sit circuli semidiameter a b.