# Opuscula mathematica 113

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, LINEIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/113

longitudine primum ratio nalis. latus autem pentagoni circulo inscripti fg. Aio, quòd fg. irrationalis est, quae minor. Secetur enim a b. in puncto c. media, extremaque ratione. eritque bc. muus segmentum latus decagoni eidem circulo inscripti per ante pręmissam. Sit quoque bd ipsius a b. dimidium & ideo rationalis. Et a e. ipsi a b. aequalis, & ideo rationalis. eritque tota e d. long*e rationalis. & hoc vtere syllogismo. Quadratum ipsius C d. quincuplum est ad quadratum ipsius db. per pri mam huius. & per sextam. Quadratum ipsius e c. quin cuplum est ad quadratum ipsius cb. Quare per 212. sexti, sicut ec. ad ipsam Cb. sic cd. ad ipsam dbEt permutatim, sicut e C. ad ipsam c d. sic cb. ad ipsam db. Et coniunctim, sicut e d. ad ipsam de. sic cd. ad ipsam db. Sed quadratum ipsius c d. quincuplum ad quadratum ipsius db. ergo & quadratum ipsius e d. quincuplum ad quadratum ipsius dc. Cumque e d. sit longitudine rationalis: erit e c. apotomè. Et quoniam quadratum ipsius e d. quincuplum est ad quadratum ipsius dc. ideo quadratum ipsius e d. ad quadratum, quo ipsa e d. potentior est, quam dc. est sicut quinque ad quatuor. Qua re per nonam decimi, e d. potentior est, quàm dc. In quadrato lineae ipsi e d. longitudine incommensurabilis. Igitur ec. est apotomè quarta. ab. a c Cumque sit G ab PI secidi ex praemissa t. e c. a b D. fgC.bCI Q ab. a C Idcirco quadratum ipsius fg. aequum est ei, quod fit ex ipsa e c. apotome quarta in ipsam a b. longitudine rationalem. Quare per 942. decimi, ipsa fg. est irrationalis illa, quae minor dicitur. Quod si ponatur a b. potentia tantum rationalis: tunc fg. latus pentagoni circulo, cuius semidiameter a b. inscripti adhuc erit minor. Nam tunc fg. communicabit in potentia lateri pentagoni descripti in alio circulo, cuius semidiameter longitudine rationalis ponitur propter semidiametrorum & laterum proportionem. Sed illud latus erit linea minor: sicut dudum ostensum est. Ergo per 105. decimi fg. adhuc erit minor. Si in circulo triangulum aequilaterum descriptum fuerit: ipsius trianguli latus, potentia triplum est ad circuli semidiametrum. Circulo

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
