# Opuscula mathematica 114

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, ELEMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/114

ELEMENTORVM culo a b c. triangulum aequilaterum ab c. sit inscriptum cuius circuli centrum d. & diameter sit ad e: Aio quòd quadratum ipsius a b. lateris triplum est ad quadratum ipsius a d. vel de. semidiameter. Connectatur enim be. quod est latus hexagoni: & ideo aequalis ipsi a d. Et hoc vtere argumento. Nam quatuor quadrata ipsius a d. siue be. simul accepta, sunt aequalia quadrato ipsius a e. diametri. Sed quadratum a e. per penultimam primi, aequum est quadratis ipsarum a b. b e. simul sumptis. Igitur quadrata haec simul sumpta, aequa sunt quatuor quadratis ipsius be. Quare dempto vtrinque quadrato vno ipsius be. supersunt tria quadrata be. aequalia ipsi quadrato ipsius a b. Triplum est ergo quadratum ipsius a b. ad quadratum ipsius be. siue ipsius a d. quod fuit demonstrandum. Vnde manifestum est quod circuli diameter potest trianguli aequilateri & hexagoni aequilateri sibi inscriptorum latera. Item patet, quòd a b. latus trianguli ad perpendicularem a f. potentialiter sesquitertium est. Et quòd de. semidiameter per aequalia secatur in puncto f. – Proreliquarum figurarum lateribus additio. tem pro scientia chordarum Quadrati quoque latus in circulo descripti potentialiter duplum esse ad semidiametrum circuli constat per sextam quarti Descriptio autem Pentagoni intra datum circulum fit per decimam & vndecimam eiusdem. Hexagoni verò latus aequum esse semidiameter circuli, conclusum est in quindecima eiusdem. Ex his diuiso per aequalia arcu lateris quadrati, notescit latus Octogoni. Arcu quoque hexagonici lateris similiter secto, cognoscitur Dodecagoni latus. Namque chorda dimidiati arcus est media proportionalis inter diametrum circuli, & eius portionem, quae à chorda totalis arcus abscinditur Porrò, si ponatur circuli diameter longne vel saltem potentia rationalis, latus Octogoni intra circulum descripti, erit irrationalis linea, quae minor dicitur. Latus vero dodecagoni linea irrationalis, quae apotomè vocatur. Quod quidem ex ipso calculo constare potest: sicut & de lateribus Pentagoni & Decagoni in circulo rationalem diametrum habente descriptorum: & de lateribus Icosahedri & dodecahedri facere possemus. Item pro calculo chordarum illud notandum, quòd duae chordę semicirculum complentes, continent angulum rectum: vnde vna earum data, dabitur & reliqua per penultimam primi. Et si quadrilaterum circulo inscriptum sit: tunc duo, quae produeuntur ex binis oppositis lateribus, pariter accepta rectangula sunt aequalia ei, quod sub diametris eius comprehenditur, rectangulo, vt Ptolemaeus ostendit. Vnde, si duorum arcuum datae sint chordae, dabitur tam eorum aggregati, quàm differentiae chorda. Hinc arcuum per totum semicirculum chordae & sinus recti notescent. Et omnis Chordimetria, quae tam ad planorum, quàm ad sphaeralium triangulorum scientiam necessaria est. Nunc redeamus ad solida.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
