Latin
ELEMENTORVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed a e. dimidium est lateris cubi. Igitur per 18. potestatem o d. semiquòd à puncto o. rectae diameter est sphaerae. Et similiter ostendemus semidiametri sphaerae vninersae ad reliquos angulos dodecahedri sunt cubum circumscribentis. Cumque 8. ex angulis 8 dodecahedri sint simul cum angulis cubi, sicut qui ad ipsa a d. puncta: patet quòd sphaera ipsa, quae cubum, circumscribet dodecahedrum. Quod tandem latus ipsum dodecahedri sit apotomè, sic patet. Agatur r p. quae secabit ipsam a d. secundùm extremam &mediam rationem per 108*. huius. &majus segmentum erit ipsi a r. aequale: cumóue adsit potentia rationalis (quoniam sphaerae diameter rationalis) ideo ar. latus dodecahedri, per 8. huius, erit apotomè. Vnde manifestum est, quòd cubi latere, in sphaera quapiam clausi, extrema &media ratione diuiso; majus segmentum est dodecahedri in eadem sphaera constituti latus. PROPOSITA sphaerae diametro, quinque corporum regularium ab ipsa sphaera comprehensorum latera exponere, &inuicem conferre. Esto sphaerae datae diametros a b. quae secetur in puncto c. per aequalia: &descripto super ea semicirculo: sit a d. dupla ipsius db.