# Opuscula mathematica 119-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, ELEMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/119-2

Sed a e. dimidium est lateris cubi. Igitur per 18. potestatem o d. semiquòd à puncto o. rectae diameter est sphaerae. Et similiter ostendemus semidiametri sphaerae vninersae ad reliquos angulos dodecahedri sunt cubum circumscribentis. Cumque 8. ex angulis 8 dodecahedri sint simul cum angulis cubi, sicut qui ad ipsa a d. puncta: patet quòd sphaera ipsa, quae cubum, circumscribet dodecahedrum. Quod tandem latus ipsum dodecahedri sit apotomè, sic patet. Agatur r p. quae secabit ipsam a d. secundùm extremam & mediam rationem per 108*. huius. & majus segmentum erit ipsi a r. aequale: cumóue adsit potentia rationalis (quoniam sphaerae diameter rationalis) ideo ar. latus dodecahedri, per 8. huius, erit apotomè. Vnde manifestum est, quòd cubi latere, in sphaera quapiam clausi, extrema & media ratione diuiso; majus segmentum est dodecahedri in eadem sphaera constituti latus. PROPOSITA sphaerae diametro, quinque corporum regularium ab ipsa sphaera comprehensorum latera exponere, & inuicem conferre. Esto sphaerae datae diametros a b. quae secetur in puncto c. per aequalia: & descripto super ea semicirculo: sit a d. dupla ipsius db.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
