Latin
ELEMENTORVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 123
Unproofread scanNot analysed yet
ELEMENTORVM EVCLIDIS LIBER QVATVORDECIMVS, SOLIDORVM Quartus, &Corporum regularium secundus. &traditione Maurolyci. RIANGVLI aequilateri latus ad perpendicularem, quae ab angulo ad basim, potentia sesquitertium est. In triangulo aequilatero ab c. ab angulo a, cadat a d. bc. perpendicularis a d. Aio quòd a b. latus ad perpendicularem a d. potentia sesquitertium est. Nam quadratum ipsius a b. ad quadratum ipsius b d. quadruplum est. quandoquidem dupla est a b. ipsius bd. per penul. primi. Vnde sequitur vt quadratum ipsius a b. sit sesquitertium ad quadratum ipsius a d. Et hoc triplum ad quadratum ipsius bid. cum quadratum ipsius a b. sit aequum aggregato b d. a d. quadratorum. Si trianguli aequilateri latus fuerit rationale, superficies eius est medialis. Quod enim fit ex ad. in ipsam bd aequum est ipsius trianguli ab c. superficiei. Sed quadratum ipsius a d. ad quadratum ipsius b d. triplum est per praecedentem. Igitur per 91 decimi a d. b d. potentia tantum sunt commensurabiles: Quare per 213 decimi, productum ex a d. in ipsam b d. quae est area trianguli, mediale est. Quod est proprium. TOTA superficies Pyramidis, vel octahedri, intra sphaeram, cuius diameter rationalis est, descripti medialis est Nam si sphaerae diameter sit rationalis: erit ipsum solidi latus, per 16'. vel 17'. libri praecedentis, rationale. Quare, per praecedentem, vna basium solidi medialis est, Igitur &omnium basium congeries, hoc est tota superficies solidi, medialis est, sicut proponitur. PYRAMIDIS latus ad perpendicularem, quae à vertice ad basim delabitur, potentia sesquialterum est. Inspice descriptionem 16′. praemissi libri. in qua sicut est kl. ad ipsam kf. sic est Kf. ad ipsam k eSed kl. ipsius kf. potentia sesquialterum est. Ergo kf.