Latin
ELEMENTORVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 126
Unproofread scanNot analysed yet
Quare &ipsae circulorum semidiametri aequales erunt. quod est propositum. Idem aliter ostendetur, sic. Quadratum lateris octahedri ad quadratum diametri sphaerae, per 172 praemissi, est sicut 3. ad 6. Quadratum verò diameter sphaerae ad quadratum lateris cubi, per 182, eiusdem, est sicut 6. ad 2. Per aequam ergo proportionem, latus octahedri ad latus cubi, potentialiter est, sicut 3. ad 2. Capiatur ergo circulus, cuius semidiametri quadratum sit dimidium quadrati cubici. eritque idem terria pars quadrati lateris octahedri. Hic ergo circulus, per penultimam primi, circumscribet quadratam basim cubi: &per 15°2 praecedentis libri, triangulam basim octahedri, quod est propositum. Vnde rursus perpendiculares à centro sphaerae ad bases octahedri atque cubi circumspectorum arguentur aequales, adducta penul. primi. QUOD sub perpendiculari à centro basis cubi ad latus, &sub ipso latere comprehenditur, rectangulum est totius cubicae superficiei pars duodecima. A centro balis cubi a. ad latus bc. exeat perpendicularis a d. Aio, quòd id, quod sub a d. bc. comprehenditur, rectangulum est totius cubicae superficiei pars Patet: nam tota cubi superficies diuiditur in 2. triangula singula aequalia, &similia ipsi triangulo ab c. Et ex a d. in bc producitur duplum trianguli ab c. per 418. primi. QUOD sub perpendiculari à centro basis octahedri ad latus, &sub ipso latere comprehenditur, rectangulum est totius solidi areae pars 12'. A centro basis octahedri e. ad latus fg. cadat perpendicularis e h. Aio, quod id, quod sub e h. fg. comprehenditur, rectangulum est totius octohedri superficiei pars 12'. Patet haec, sicut praecedens. habet enim tota octahedri superficies 24. triangula aequalia singula ipsi Aboe fg. adducta 41'. primi. Manifestum MVA Manifestum est ergo, quòd cubica superficies ad octahedri superficiem, est sicut rectangulum, quod sub latere cubi &ei perpendiculari à centro comprehenditur, ad rectangulum quod sub latere octahedri &ei perpendiculari à centro circuli continetur. A CENTRO circuli ad latus trianguli aequilateri in circulo descripti perpendicularis dimidium est semidiametri eiusdem circuli. In circulo ab c. sit triangulum aequilaterum ab c. A cuius centro d. exeat perpendicularis de. Aio, quòd deest dimidium semidiameter db.