Latin
ELEMENTORVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 128
Unproofread scanNot analysed yet
quod est propositum. SICVT est cubi superficies ad octahedri superficiem, sic cubi solidum ad octahedri solidum in eadem sphaera. Exeant enim à centro sphaerae ad singulos solidorum angulos semidiametri. Sic enim cubus secabitur in sex pyramides quadratas: octahedrum verum in octo pyramides triangulas. Eruntque perpendiculares à centro ad bases tam illarum, quàm harum pyramidum, per 92 huius, vel per corollarium 127 huius, inuicem aequales. Intelligantur itaque geminae pyramides sub fastigio dictae perpendicularis ambae. Quarum vna a, cuius basis sit omnibus cubi basibus aequalis. altera b. cuius basis sit omnibus octahedri basibus aequalis. Eritque per sextam vndecimi pyramis a. aequalis cubo. pyramis verò b. aequalis octahedro. Et quoniam sub eodem sunt fastigio, erit pyramis a. ad pyramidem b. sicut basis a. ad basim b. Quare &cubi solidum ad octahedri solidum erit, sicut cubi superficies ab cubi superficiem. Quod fuit demonstrandum. Manifestum est ergo, quòd cubi solidum ad octahedri solidum est, sic pyramidis latus ad octahedri latus in vna sphaera contentorum, hoc est potentialiter sesquitertium. DVPLA, decemque vicesimas septimas superpartiens ratio est, sicut ratio cubicae basis ad octahedricam basim duplicata, solidorum in eadem sphaera locatorum. Esto ab c. quadratum cubi. de f. triangulum octahedri eiusdem sphaerae. Aio, quod ratio 64. ad 27. dupla est eius, quam habet quadratum a b e. ad triangulum def. Cadat enim dg. ad basim e f. perpendicularis. Et quoniam quadratum ab c. &triangulum de saper 122 huius, in eodem circulo inscribuntur: ideo latus ab. ad ipsum de. potentialiter erit subsesquialterum, hoc est, sicut 8. ad 12. per quindecimam praemissi &sequentia corollaria. Sed de. ad ipsam dg. per primam huius, sicut 12. ad 9. Per aequam ergo proportionem ab. vel bc. ad ipsam dg. potentialiter erit, sicut 8. ad 9. Item de. ad ipsam eg. potentialiter est, sicut 12. ad 3. Rursus ergo per ęquam proportionem, ab. ad ipsam eg. potentialiter erit, sicut 8. ad 3. verùm ratio quadrati abc. ad triangulum def. componitur ex ratione a b. ad ipsam eg. &ex ratione bc. ad ipsam ag. Ergo ratio dupla quadrati a b c. ad triangulum de f. componetur ex duplis rationibus earundem.