# Opuscula mathematica 130

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, ELEMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/130

Idem sequitur, si pyramidis vel tetrahedri columnam triangulam erigas: quae cum sit tripla terrahedro & aequalis cubo: rursus arguitur cubus ad tetrahedrum triplus. Quod autem praedicta columna triangula sit aequalis cubo: patet, quoniam bases in ipsis sunt altitudinibus reciprocae per corollarium dictum, & per 20'. huius. Idem aliter, & quarto modo demonstrabimus (quae curiositas est ingeniorum) Sic. Diameter sphaerae potentialiter tripla est ad latus cubi sibi inscripti, per 185 praecedentis. Ergo ad eius dimidium (quanta est perpendicularis à centro sphaerae ad basim cubi per 82. huius) erit duodecupla. Item, per 5°. huius, sphaerae diameter est trigecupla sexcupla ad perpendicularem à centro sphaerae ad basim pyramidis. Igitur perpendicularis cubi, ad perpendicularem pyramidis potentialiter erit tripla. Quoniam vero ex ductu perpendicularis à centro sphaerae ad basim solidi regularis, in totam superficiem solidi producitur, triplum soliditatis: idcirco triplum soliditatis cubi ad triplum soliditatis pyramidis rationem habet compositam ex rationibus duabus, scilicet ex ratione perpendicularium & ex ratione superficierum. Sed perpendicularis cubi ad perpendicularem pyramidis, dudum ostensa fuit potentialiter tripla. Cubica vero superficies ad pyramidis superficiem, per 21an huius potentialiter quoque tripla est. Ige ratio tripli soliditatis cubicae ad triplum soliditatis pyramidis, potentialiter sumpta, componetur ex duabus triplis rationibus. Quare porentialiter erit nonupla. Et ideo triplum cubi ad triplum pyramidis erit nonuplum potentialiter. Vnde & cubus ad pyramidem item potentialiter nonuplus: & perinde in magnitudine triplus. sicut tribus alijs processibus dudum demonstratum fuit. Et hic est quartus demonstrationis modus.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
