# Opuscula mathematica 132

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REPETITIO PRO CALCVLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/132

aequum est quadrato ipsius ed. atque ideo per 168. sexti. si ac. secetur secundùm extremam & mediam rationem; maior eius portio erit cd. Vel quoniam ab. ad ipsam bc. potentialiter quincupla est: ideo a c. (quae dupla est ipsius b c.) diuisa secundùm extremam & mediam rationem, maior eius portio erit C d. per 22 praemissi libri. Producatur ca. & ponatur cf. latus cubi in dicta sphaera locati. Quod quidem ad semidiametrum potentialiter sesquitertium est. ad ipsam vero a c. sicut 5. ad 3. & agantur e f.fg. ipsis da. ab. aequidictantes. Vnde ex similitudine triangulorum sequetur proportio linearum. Atque per 770 praemissi sicut ipsius a c. secundùm extremam & mediam rationem diuisę maior portio est c d. ita & ipsius cf. similiter sectę maior pars erit. ce. Cumque c f. sit latus cubit iam per 20* praemissi, ce. fiet latus dodecahedri in eadem sphaera clausi. Si autem ponatur a c. semidiam ater circuli vel latus hexagoni: Tunc, quoniam a c. per mediam & extremam rationem sectae maior portio est ed. Ideo per 12–* praemissi c d. erit latus decagoni à tali circulo circumscripti. & per 1310 a d. latus BA pentagoni. Et quoniam a c. ad ipsam a b. semidiametrum sphaerae potentialiter est sicut 4 ad 5. Et ipsius a c. dicto modo diuisę maior portio est cd. Ideo sequitur hoc corollarium, quòd ipsum a d. latus icosahedri potest ipsas a c. cd. Item, quoniam a b. semidiameter sphaerae potentialiter quincupla est ad ipsam bc. quod est dimidium ipsius a c. ideo diameter sphaerae potentialiter etiam quincupla est ad totam ac. quae est semidiameter circuli circumscribentis pentagonum, cuius latus est ipsum a d. latus icosahedri in talisphaera locati. Quod autem linea a d. sit latus pentagoni in dicto circulo positi, patet per 138. praemissi: quoniam potest ipsa a c. c d. latera hexagoni & decagoni à tali circulo clausulorum. Et habes secundùm hoc corollarium. Constat etiam quòd sphaerae semidiameter aequalis est dimidio latoris hexagoni & lateri decagoni in circulo praedicto descriptorum pariter acceptis. Namque a b. sphaerae semidiameter aequalis fuit ipsi b d. quae componitur ex bc. dicto dimidio, & ex cd. latere decagoni.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
