# Opuscula mathematica 133

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REPETITIO PRO CALCVLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/133

hoc est tertium corollarium. Notandum etiam quòd haec eadem corollaria sequebantur in descriptione & lineamento 19. praetendentis libri. Si sphaera circumscribat dodecahedrum & cubum: tunc latus cubi est linea, quae subtendit angulum in pentagono dodecahedri. Et hoc etiam corollarim constat in 20′ praemissi. Nunc veniamus ad praxim calculi theoriam comprobantes: & sphaerae semidiametrum partium 6. sicut antea, ponentes. C f. latus cubi Ab. semidiam eter sphaerę eg. a h. celatus dodecahedri. r. 60. nim r. 12 hb. Quae singula respondent iis, quae superius demonstrantur. a d. latus icosahedri. scilicet r. v. nrabans Hactenus quae circa latera & bases ac perpendiculares pyramidis, octahedri, atque cubi & eorum collationes. nec non circa latera icosahedri atque dodecahedri consyderanda sunt, tradidimus. Deinceps ad perpendiculares, bases, superficies ac soliditates horum duorum, & collationem demonstrandam veniemus: & hinc secundum hunc libellum terminabimus. CENTRO sphaerae ad basim icosahedri recta perpendicuA laris maior est, quàm perpendicularis ab eodem centro ad basim cubi in eadem sphaera constituti. Patet. Nam circulus circumscribens quadratum cumbi, maior est circulo circumscribente triangulum icosahedri. Nam ille circulus, per 125 huius, circumscribit triangulum octahedri. quod triangulum majus est triangulo icosahedri, quod circumscribit hic. Ergo si quadrata horum semidiametrorum singula subtrahantur à quadrato semidiametri sphaerae; supererunt per penultimam primi, quadrata perpendicularium à centro sphaerae ad ipsas solidorum bases. Per subtractionem igitur minoris quadrati, supererit maius quadratum, & ideo maior perpendicularis. Quoniam igitur minor est circulus circumscribens basim icosahedri, & ideo minus quadratum eius semidiameter; ideo maior erit perpendicularis à centro sphaerae ad basim icosahedri, quàm ab eodem centro perpendicularis ad basim cubi. Quod est propositum. Poterat & prius ostendi, quòd perpendicularis icosahedri maior est, quàm perpendicularis octahedri (quoniam illius triangulum minus est) & ideo maior, quàm perpendicularis cubi, sicut demonstrandum proponitur. MAIVS est icosahedri latus sphaerae, intra quam describitur, semidiametro. Iutuere descriptionem vltimae praecedentis libelli in qua a h. & m b. sunt ęquales: & harum vtralibet maior, quàm n I.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
