# Opuscula mathematica 135

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REPETITIO PRO CALCVLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/135

triangula huiusmodi excedunt dicti quadrati octuplum. vt docet ipsa rationum compositio. ICOSAHEORI superficies maior est, quàm cubi in eadem sphaera positi superficies. Nam, per praecedentem, viginti triangula aequilatera super semidiametro sphaerae constituta majus sunt, quam octo quadrata super eadem semidiametro descripta. Sed p 242* huius, latus icosahedri majus est sphaerae, in qua locatur, semidiametro. A fortiori ergo 20. triangula super latus icosahedri constituta, maiora sunt, quàm octo quadrata super semidiametro sphaerae descripta. Sed 20. triangula huiusmodi componunt totam icosahedri superficiem. Et octo quadrata semidiametri sphaeralis, per 252 conflant totam cubi superficiem. Ergo & icosahedri superficies maior erit, quàm cubi superficies. sicut demonstrandum proponitur. ICOSAHEDRVM majus est cubo secum in vna sphaera descripto. Patet. Nam perpendicularis à centro sphaerae ad basim icosahedri maior est, per 2320 huius, quàm perpendicularis ab eodem centro ad basim cubi. Et, per praecedentem, superficies icosahedri maior est, quàm cubi superficies. Quam ob rem, si eductis à centro sphaerae rectis ad angulos solidorum distinguantur ipsa solida in pyramides: deinde fiat pyramis, cuius basis sit omnibus icosahedri simul sumptis basibus aequalis, celsitudo verò aequalis perpendiculari à centro sphaerae ad basim solidi: quae pyramis sit, A. Mox fiat alia pyramis, cuius basis sit aequalis toti cubi superficiei: celsitudo verò aequalis perpendiculari ad basim cubi: quae pyramis sit B. Iam per 622 duodecimi, pyramis aicosahedro, pyramis vero b. cubo aequalis erit. Et quoniam pyramis A. & basi & fastigio superat B. pyramidem: erit proculdubio maior eadem. Quare & icosahedrum cubo majus erit. quod est propositum. QVAE à circuli centro in pentagoni latus in ipso circulo descripti 29 perpendicularis ducitur, dimidia est simul vtriusque & eius, quae ex centro & lateris decagoni in eodem circulo descripti. In circulo a b g. cuius centrum c. sit ec. perpendicularis ad a b. latus pentagoni: quae producatur ad periferiam in punctum d. eritque b d.latus decagoni: Tunc aio, quòd ce. aequalis est dimidio ipsius e d. & dimidio ipsius bd. in rectum coniunctis. Sumatur enim ipsi e d.aequalis e f. & connectatur b f. & quoniam angulus geb. duplus est ad angulum d. vel b.p 320 primi: & quadruplus ad angulum b c d. per vltimam sexti. ideo angulus d. vel b. duplus est ad angulum bed. Quare angulus b fd. ipsi d. angulo aequalis duplus est ad angulum be d. & per 3210 primi, ad ipsum angulum fbc: ipsi igitur bc f. fhc. anguli inuicem aequales. Quare lineae c f. fb. bd. inuicem aequales. Cumque ipsae fc. cd.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
