# Opuscula mathematica 136-3

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CDDE, VBIGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/136-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/136-3

dodcahedri & ex latere cubi in eadem sphaera locatorum simul sumpta, quincuplum faciunt quadrati, quod ex semidiametro circuli pentagonum dodecahedri circumscribentis, fit. Nam si sphaera circumscribit dodecahedrum & cubum, latus dodecahedri cum sit a b. erit cubi latus ab c. sicut in 203 praemissi, vel per postremum corollarium repetitionis constitit. IDEM circulus comprehendit dodecahedri quinquangulum & icosahedri triangulum in eadem sphaera descriptorum. Esto in sphaera, cuius diameter a b. clausi dodecahedri basis c. & in eadem sphaera descripti icosahedri basis d. Sintque hae duae bases intra circulos ef g. & h.k. quorum semidiameter C fid k. centra cdt Aio, quod aequales sunt efadk. Si. enim a b. potentialiter quincupla ad ipsam Im. quae in puncto n. secetur secundùm mediam & extremam rationem. & maior portio sit In. Sitque circulus pq. cuius semidiameter sit pq. Im quod erit latus hexagoni: & In. latus decagoni, in circulo nendescriptorum per 125 praemissi. Quare quadratum lateris peque tagoni scilicet in ipso circulo pque descripti, erit aequum quadratis ipsarum lm. In. per 1 32n praecedentis. Per corollarium autem secundum repetitionis, hk.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
