# Opuscula mathematica 137

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CDDE, VBIGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/137

latus icosahedri est aequale ipsi pq. & ideo quadratum ipsius hk. erit aequale quadratum ipsarum Im. In. Sed ab. potentialiter tripla est a d. e g. latus cubi, per 18.* praemissi. qui.s. cubus dictae sphaerae inscribitur per vltimum coroll. repetitionis. Et si e g. secetur secundùm extremam & mediam rationem: maior portio erit e f. per 103 praemissi. Ergo per 77. etusdem. sicut eg. ad ipsam Im. sic e f. ad ipsam In. Quare per 215 sexti, quadratum ipsius eg. ad quadratum ipsius Im. sicut quadratum ipsius e f.ad quadratum ipsius In. Et ideo, per 132 quinti, sicut aggregatum quadratorum eg. e f. ad aggregatum quadratorum lm. In. sic quadratum ipsius eg. ad quadratum ipsius Im. Et per 15° quinti, & permutatam proportionem, triplum quadratorum eg. ef. ad aggregatum quadratorum Im. In. sicut triplum quadrati ipsius eg. ad triplum quadrati ipsius lm. Triplum autem quadrati ipsius e g. est quadratum ipsius a b. per 182 praemissi. Sed quadratum ipsius a b. quincuplum ad quadratum ipsius In. Ergo triplum quadrati ipsius e g. quincuplum ad quadratum ipsius Im. Quare triplum aggregati quadratorum e g. ef. quincuplum est ad aggregatum quadratorum Im. In. & ideo ad quadratum ipsius hk. Per 1520 autem praemissi, quincuplum quadrati ipsius hk. quindecuplum est ad quadratum ipsius dk. & per 302n huius, triplum aggregati quadratorum e g. e f. quindecuplum est ad quadrarum ipsius c f. Itaque quindecuplum quadrati ipsius Cf. aequale est quindecuplo quadrati ipsius dk. Igitur quadrata ipsarum c fad k. sunt inuicem aequalia. Et perinde ipsae c s.d k. aequales. Quod fuerat demonstrandum. PER PENDICVLARES à centro sphaerae ad bases dodecahedri & icosahedri ab ipsa sphaera circumscriptorum sunt aequales. Namque huiusmodi perpendiculares cum semidiametris circulorum bases ipsas circumscribentium & semidiametris sphaerae ad angulos basium excitatis faciunt triangula rectangula. In quibus cum duo latera, scilicet sphaericae semidiametro, & duo latera, scilicet semidiametri circulorum bases circumscribentium, per praecedentem sint aequalia, erunt per penultimam primi: duo reliqua latera, scilicet perpendiculares, inuicem quoque aequalia, sicut ostendendum proponitur.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
