# Opuscula mathematica 138

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CDDE, VBIGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/138

QVOD sub perpendiculari à centro basis dodecahedri ad latus, & sub ipso latere comprehenditur, rectangulum est totius superficiei dodecahedricę pars tricesima. A centro basis dodecahedri a. ad latus eius b. c. exeat perpendicularis a d. Aio, quòd id, quod sub a d. bc. comprehenditur, est totius dodecahedri superficiei pars 30'. Patet. Nam tota dodecahedri superficies dissecatur in 60. triangula aequalia singula & similia ipsi a b c. triangulo. Et ex ad. in bc. producitur duplum trianguli ab c. per 41 primi. hoc est duo triangula, quae sunt pars 30. sexagenarij. QVOD sub perpendiculari à centro basis icosahedri ad latus & sub ipso latere continetur, rectangulum est totius icosahedricae superficiei pars tricesima. A centro basis icosahedri e. ad latus fg. cadat perpendiculari e h. Aio, quòd id, quod sub e h. fg. est totius icosahedri superficiei pars 30'. Patet. Nam tota icosahedri superficies dispensatur in 60. triangula aequalia singula & similia e fg. triangulo. & ex e h. in fg producitur ipsius e fg. trianguli duplum. quod de sexaginta suscipit partem tricesimam. Manifestum est ergo, quòd dodecahedri superficies ad icosahedri superficiem est, sicut rectangulum quòd sub latere dodecahedri & ei perpendiculari à centro continetur, ad rectangulum, quod sub latere icosahedri & ei perpendiculari à centro basis comprehenditur. Patet ex praemissis & ex 152 quinti. DODECAHEBRI superficies ad icosahedri superficiem, est sicut cubi latus ad icosahedri latus, in solidis scilicet ab eadem sphaera contentis. Esto a b. quidem latus pentagonae basis dodecahedri: a c. verò latus trianguli icosahedrici in eodem circulo ab C. (vt praemissa 31'. ostendit) descriptorum: quoniam solida ipsa in eadem sphaera contineri supponuntur. Sintque à centro d. ad ipsa latera perpendiculares dg. & de quae ad periferiam producta distinguat ipsum pentagoni latus faTandem h. linea sit latus cubi eiusdem sphaerae. Demonstrandum est, quòd dodecahedri superficies ad icosahedri superficiem est, sicut h. linea ad a c. lineam. Hoc modo. Nam dfain rectum posita, per 11s praecedenti secundùm mediam & extremam rationem secta est. & maior eius portio df. Sed per 29°. huius, dimidio ipsius dfa. aqualis est de. At dg. per 15*1. huius, est dimidium ipsius df. Ergo, per conuersam, septimae praemissi, ipsius de. diuisae secundùm mediam extremamque rationem, maior portio est dg. Ex 20'. autem praemissi, patet, quòd ipsius h. lateris cubici media & extrema ratione diuisi ma tor portio est a b. latus dodecahedricum. Igitur, per 72 praecedentis sicut h.ad ipsam a b. sic e d. ad ipsam dg. Quare, per 15'. sexti, quod fit ex h. in dg. aequale est ei, quod ex a b. in ipsam ed. Sed per primam sexti, sicut quod fit ex h. in ipsam dg. ad id, quod fit ex a c. in ipsam dg.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
