# Opuscula mathematica 14

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REVERENDI DO. FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/14

Latitudo astti est arcus circuli latitudinis inter astri locum & zodiacum sumptus, septentrionalis vel meridionalis à polo denominatus, ad quem vergit. Haec enim pertinent ad zodiacum, in quo & cuius respectu longitudines & latitudines secundum motus secundarios computantur. Circulus autem declinationis est, qui per mundi polos & astri locum describitur. Recta stellae vel astri ascensio est arcus aequinoctialis à sectione verna, secundum successionem vsque ad circulum declinationis receptus. Declinatio stellae est arcus circuli declinationis inter locum stellae & aequinoctialem clausus septentrionem vel austrum versus mensuratus. Vnde patet quòd colurus solstitialis (quoniam per polos mundi & zodiaci transit) est tam latitudinis, quàm declinationis circulus. Et quoniam omnis declinationis circulus est horizon rectus, idcirco talis circulus determinat rectam stellae ascensionem, quae & ipsa recta descensio est. Similiter & obliquus horizon determinabit in stella obliquam ascensionem, ac descensionem, Differentia verò, siue excessus rectae & obliquae ascensionum, dicitur differentia ascensionalis: & est arcus, siue periferia, in qua semidiurnus arcus stellae excedit quadrantem, vel exceditur à quadrante circuli Qui arcus computatur in aequatore, vel in parallelo stellae. Quare, si stella existat in aequatore, nulla est praedicta ascensionum differentia. Et tunc semidiurnus arcus stellae Quadrans est praecisè: quoniam aequator aequat arcum nocturnum diurno. Et haec pertinent ad aequatorem: cuius respectu & in quo mensurantur ascensiones & descensiones, atque declinationes secundum motum primi mobilis. Ascensio autem vel descen sio arcus zodiaci, vel signi, est arcus aequatoris ei cooriens, vel cooccidens, siue coascendens, vel condescendens, De situ horizontis recti SVB aequatore degentibus omnes arcus, diurni sunt nocturnis aequales. Omnes stellae oriuntur & occidunt. Et vmbra recta versus quatuor mundi plagas proijcitur, & bis in anno nulla est, dum scilicet Sol in aequatore constitutus per eorum verticem fertur. De situ obliqui horizontis. SVB omni parallelo versus polum manifestum bis tantum in anno dies aequatur nocti. Et dies aestiui sunt hybernis longiores: noctes au tem breuiores, quanto scilicet ab aequinoctio Sol remotior. Et quaedam stellae semper apparentes, quaedam semper occultae. Et latitudo loci aequalis altitudini poli. Item sub remotiori parallelo ab aequatore fit maior dierum ac noctium inaequalitas; maiorque numerus stellarum semper apparentium, maior etiam semper delitescentium. De situ degentium inter Aequinoctialem & Tropicum INTER aequinoctialem, & tropicum degentibus vmbra recta quadrifariam porrigitur, & bis in anno nulla est: bis enim in anno Sol per eorum verticem transit. De situ degentium sub Tropico.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
